Pleocyemata

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pleocyemata
Aetas fossilium: Aevum devonianum–Recens
Mulier Potamon fluviatile ovigerum, pleone aperto ad monstranda ova in pleopodis tenta
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Subphylum: Crustacea
Classis: Malacostraca
Ordo: Decapoda
Subordo: Pleocyemata
Burkenroad, 1963

Pleocyemata sunt subordo crustaceorum decapodorum, a Martino Burkenroad anno 1963 erectus,[1] cuius classificatio greges monophyleticos Dendrobranchiata et Pleocyemata pro subordinibus Natantiis et Reptantiis substituit. Pleocyemata sunt omnia singula Reptantia (nomen quod iam gradu inferiore adhibetur, pro brachyuris, nephropidis, astacoideis, parastacoidis, et aliis), Stenopodidea (quae vulgo dicuntur caridea-pugiles vel caridea conti tonsorii), et Caridea (quae sunt omnia caridea vera). Inter Pleocyemata sunt infraordines sequentes:

Haec taxa per nonnullas proprietates congregantur, quarum gravissima est quod ova fercundata a muliere incubantur, et ad pleopoda (appendices natandi) adhaerent donec se ex ovis excludant. Haec proprietas gregi nomen dat.

Antiquissima fossile est Palaeopalaemon, ex Aevo Devoniano inventum.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Burkenroad, M. D. (1963). "The evolution of the Eucarida (Crustacea, Eumalacostraca), in relation to the fossil record". Tulane Studies in Geology 2 (1): 1–17 .
  2. Robert P. D. Crean (November 14, 2004). "Order Decapoda: Fossil record and evolution". University of Bristol 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikispecies-logo.svg Vide Pleocyemata apud Vicispecies.


Crustacea Haec stipula ad crustaceum spectat. Amplifica, si potes!