Latinitas bona

Anna Robertus Iacobus Turgot

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Turgot

Anna Robertus Iacobus Turgot, baro de l'Aulne, magis notus simpliciter ut Turgot (Lutetiae, 10 Maii 1727—ibidem, 18 Martii 1781) fuit oeconomicus, vir publicus, et minister aerarii, Ludovico XVI rege regnante.

Regimine regibus, politicam rationis liberalismique oeconomici implere conatus est. Interiores regni Franciae fines pro constituere libertatem commercii industriaeque sustulit.

Anni iuventutis[recensere | fontem recensere]

Erat filius natu minimus Michaeli-Stephani Turgot, praepositi porculorum Lutetiae, et Magdalenae Franciscae Martineau de Brétignolles, e familia Normanniae antiqua. Institutus fuit ab Ecclesia et in Sorbonna, qua accessit anno 1749. Tunc vocabatur sacerdotem de Brucourt. Duas praeclaras commentationes scripsit: De bonis quae Religionis Christianae specie humana attulit[1] et De historia progressus in spiritu humano.[2] Signum primum exspectationis suae ad oeconomia est epistola scripta anno 1749 de charta argentaria, ad sacerdote de Cicé, in qua refutavit advocationem ab sacerdote Terrasson doctrinae Ioannis Law. Exardarsit ad poësin et tentavit importare regulas prosodiae Latinae in poësin francogallicam. Sua traductio libri IV Aeneidis ab Voltario bene excepta fuit.

Anno 1750, non ordinari decrevit. Anno 1752, factus est succedaneum deinde consiliarium posthac magistrum a libellis legatori Lutetiae. Anno 1754, continentus est Camera regale quae sedebat dum legatorum exsulabat. Annis 1755 et 1756, comitatus est procuratorem commercii Vincentem Gournay in concursationibus provinciae et anno 1760, iter faciendo in oriens Franciae et Helvetia, Voltario visit et cum eo amicitiam iunxit. Lutetiae versatus est in salonibus, in primis salonibus Franciscae de Graffigny,[3] Mariae-Theresae Geoffrin, Mariae du Deffand, Iuliae de Lespinasse et ducissae d'Envilie. Hac aetate consuetudinem iunxit cum physiocrates Quesnay et Gournay, et Dupont de Nemours, sacerdotem Morellet et alios oeconomologos.

Tum aedem aetas, studiit scientiis et linguis antiquis modernisque. Anno 1753, vertit Quaestiones de commercio Anglici Iosephi Tucker, et scripsit Epistolas de tolerantia[4] et famosum libellum Pacis sequestrum[5] in advocatione tolerantiae religiosae. Inter 1755 et 1756, scripsit varias commentationes ad Encyclopaedia, et inter 1757 et 1760 scripsit commentationem De Pretio nummorum[6] ad Dictionario de Commercio sacerdotis Morellet. Anno 1759, editus est Laus Vincentem Gournay[7]

Procurator[recensere | fontem recensere]

Mense Augusto 1761, Turgot mandatus est procurator generalitatis Lemovicis, quae comprehensit partim regionum pauperrimarum et tributum maxime indictarum Franciae. Illic manevit tredecim annos. Iam est detentus ab rationibus Quesnay et Gournay et diligentiam adhibuit ut accommodet has quoad facultas fert in provincia sua. Cogitatio prima eius est opus decessoris persequi: metatorias tabulas provinciae constituere ut habeat aestimationem exactorem vectigalis. Etiam impetravit deminutionem magnam tributi provinciae. Edidit Consilium de vectigalium ratione[8] (1762-1770) et, praesidente Societatis agriculturae Lemovicis, prabuit praemia quibus expertus erant novam rationes taxationis. Quesnay et Mirabeau rogaverunt tributum demensum («tributum parsis»,[9]) sed est tributum distributivum quod rogavit Turgot. Cogitatio eius alia est suffectio angariarum ab tributo distributivo exacto in provincia integra, exstructione viarum commissa essenda contrahenti ut reticulum solidum condatur et ut impensae exstructionis iustius distribuantur.

Anno 1769, scripsit Libellus de fenoribus[10] occasione crisis motae ab scandalo nummario Engolismae. Primum quaestio fenoris tractata est scientificer neque sententia religionis. Inter opera scripta Turgot procuratore sunt Libellus de fodinis lapicidinisque[11] et Libellus de notis ferrorum[12] in quibus reclamat contra regulis interventuque civitatis et dicit pro competitione libera. Simul animum addidit agriculturae et industriis localibus (e.g. fabricis porcellanae). Per famem 17701771, coegit dominos magnos ad pauperes villicosque adiuvare et in totis fabricis provinciae constituit stationes caritatis ad praebendum industriam quibus laborare poterant et auxilium infirmis. Sacerdotes adiuvaverunt Turgot in novis rebus eius caritatibusque. Anno 1770, scripsit inclutas Epistolas de libertate commercii frugum[13] sacerdoti Terray, Procuratori generali aerarii. Tres harum epistolarum evanuerunt quia missae sunt Ludovico XVI, sed eae quae manent probant commercium liberum bonum esse pro dominis, villicis sed etiam emptoribus, et rogant vehementer abolitionem exceptionum.

Clarissimum opus Turgot, Cogitationes de formatione distributioneque divitiarum[14], scriptus est initio procurationis. Anno 1766, conscripsit Ephemerides civis[15] quae editae sunt annis 1769-1770 in ephemeride Dupont de Nemours et separatim anno 1776. Tamen Dupont de Nemours mutavit scriptum ut conveneret cum doctrina Quesnay. Per hoc Turgot ab Dupont de Nemours alienatus est.

Descripta origine commercii, Turgot disseret rationem Quesnay secundum quam terra est sola fons divitiarum et partitur societatem in partes tres: agricolae, artifices et domini. Disputatis decursibus diversarum rationum culturae, natura commercii conciliationumque, nummo et munere capitis, elegit ratio "tributi uni," secundum quam solum fructui terrae pretium imponendum est. Praetera rogat iterum libertatem integram commercii industriaeque.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Francogallice: Les avantages que la religion chrétienne a apportés à l'humanité.
  2. Francogallice: Histoire du progrès dans l'esprit humain.
  3. Fama fert Turgot volebat ducere in matrimonium Annam-Catharinam de Ligniville, filiam sororis Franciscae de Graffiny, quae fuit uxor philosophi Helvetii et amica magna Turgot.
  4. Francogallice: Lettres sur la tolérance.
  5. Francogallice: Le Conciliateur.
  6. Francogallice: La Valeur des monnaies.
  7. Francogallice : Éloge de Gournay.
  8. Francogallice: Avis sur l'assiette et la répartition de la taille.
  9. Francogallice: «impôt de quotité».
  10. Francogallice: Mémoire sur les prêts à intérêt.
  11. Francogallice: Mémoire sur les mines et les carrières.
  12. Francogallice: Mémoire sur les marques des fers.
  13. Francogallice : Lettres sur la liberté du commerce des grains.
  14. Francogallice : Réflexions sur la formation et la distribution des richesses.
  15. Francogallice : Éphémérides du citoyen.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Turgot spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Annam Robertum Iacobum Turgot spectant.