Latinitas bona

Bibliotheca scriptorum Graecorum et Romanorum Teubneriana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Editio Teubneriana Frontini anni 1888

Bibliotheca scriptorum Graecorum et Romanorum Teubneriana vel compendiose Bibliotheca Teubneriana est series textuum antiquorum, in linguis originalibus e novo editorum, anno 1849 a B. G. Teubnero incepta. Aedes editionum B. G. Teubner, Lipsiae instituta, ibi seriem continuebat usque ad annum 1945; eo anno, sicut Germania tota, aedes divisa est in duas partes quarum una, Lipsiae manens, editiones semper novas aut renovatas producebat, altera autem Stuttgarti restituta editiones vetustiores reimprimebat. Post annum 1999 aedes K. G. Saur bibliothecam Teubnerianam continuit et anno 2007 societati Walter De Gruyter vendidit.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]