Aloha Oe
E Vicipaedia
"Aloha Oe," recte "Aloha ʻOe" est celeberrimum Liliʻuokalani Reginae carmen et commune culturae Havaianae signum. Orsum est carmen ab itinere quod Liliʻuokalani, tunc principissa et manifesta Regni Havaiorum heres, ad litus insulae Oʻahus ad ventum conversum anno 1877 fecit. Praedium rusticum Boyd invisens Maunaviliis in vico, ea digressionis spectavit amplexum Iacobi Boyd tribuni militum et feminae loci. Domum equitans, principissa cantum excogitavit, et verba domi apud Washington Place deinde confecit. Melodia chori est chori Georgii Friderici Root carminis "There's Music in the Air" (1854) aliquantulum similis.[1]
Index |
[recensere] Verba carminis
| Havaiane | Latine |
|---|---|
| Haʻaheo e ka ua i na pali, | Elatus fuit imber super scopulos, |
| keʻe nihi aʻela i ka nahele, | dum lapsus est super nemus, |
| e uhai ana paha i ka liko, | germen numquam non expetens, |
| pua ʻahihi lehua o uka. | vallis florem lehua[2] editae. |
| Hui: | Chorus: |
| Aloha ʻoe, aloha ʻoe; | Iam vale tu, iam vale tu; |
| e ke onaona noho i ka lipo: | venustus es, O umbraticola: |
| one fond embrace[3] a hoʻi aʻe au, | one fond embrace antequam abeo, |
| until we meet again.[4] | until we meet again. |
| ʻO ka haliʻa aloha i hiki mai | Memoriae dulces reveniunt mihi |
| ke hone[5] aʻe nei i kuʻu manawa; | quae mellificant in spiritu meo; |
| ʻo ʻoe no kaʻu ipo aloha, | tu quidem es deliciae meae, |
| a loko e hana nei. | sicut anima se califaciens.[6] |
| Maopopo kuʻu ʻike i ka nani | Sentivi amoenitatem noscens, |
| na pua rose[7] o Maunawili, | rosarum Maunavilorum flores, |
| i laila hiaʻia na manu, | ubi pipilavere volucres, |
| mikiʻala i ka nani o ka lipo. | umbrosam amoenitatem sorbentes. |
[recensere] Notae
- ↑ "Aloha Oe."
- ↑ Metrosideros polymorpha, planta in Havaiis endemica, signum pulchritudinis.
- ↑ Locutio Anglica in contextu proprio.
- ↑ Locutio Anglica in contextu proprio.
- ↑ Ex honey, nomine Anglico, quod hac in grammatica est verbum (ergo 'mellificant'). Confer sententiam falso conversam in Wikipedia Anglica: "Bringing fresh remembrances of the past."
- ↑ Confer sententiam falso conversam in Wikipedia Anglica: "From you, true love shall never depart."
- ↑ Ex rose, nomine Anglico; in Havaiis, signum pulchritudinis.
[recensere] Bibliographia
- Kanahele, George S. 1979. "Aloha ʻOe." In Hawaiian Music and Musicians: An Illustrated History, ed. George S. Kanahele, 11–13. Honolulu: University Press of Hawaii. ISBN 0-8248-0578-X.
[recensere] Nexus externi
Carmen sonitum:
- 1916. Hawaiian Quintette (fortasse tres voces et duo instrumenta). Discus a Victor Talking Machine Company factus, 65348-A.
- 1916. "Aloha Oe—Waltz" (tempore 3/4), Blue and White Marimba Band. Discus a Columbia Graphophone Company factus, A2136.
- 1917. E. K. Rose cantor, uno cum instrumento, fortasse guitar. Discus a Victor Talking Machine Company factus, 35622-A.
- 1920–1930? Chorus mixtus et Regalis Havaiorum Grex. Fortasse annis 1920s.
- 1944. Marlene Dietrich serra musica canit, cum orchestra a Paulo Laval ducta. Die 16 Iulii 1944.
- 1950? Ronnie Deauville cantor, cum parva orchestra. Fortasse circa 1950.
- 1961. Elvis Presley, cum choro et orchestra. Die 21 Martii 1961 factum. Ex pellicula Blue Hawaii (1962).
- 2007. Tia Carrere canit, cum Daniele Ho, guitar. In Flavors of Honolulu, spectaculo cibario.
- 2008. Herbertus Ohta Minor ukulele canit et sermonem de carmine confert. Honolulu, pro statua Liliuokalani Reginae, et cum exteribus interioribuque regii palatii apud Washington Place conspectibus.
- 2009. Mele Pohinahe, trium Havaianum. Spokane Vasintoniae, die 1 Novembris 2009.
- 2009. Carmen karaoke conversum, verbis Danicis. In interrete die 28 Decembris 2009 oneratum.