Alcossebre

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae
Wikidata Alcossebre
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Hispania
Locus: 40°14′41″N 0°16′38″E
Situs interretialis
Nomen officiale: Alcossebre

Gestio

Procuratio superior: Alcalà de Xivert
Locus Alcălae Gilberti in Magistratū Inferiore.

Alcossēbre (-is n.) seu Alcocēber (-eris n.) seu Alcocēbre (-is n.) (Valentine et publice Alcossebre[1]; Hispanice Alcocéber seu Alcocebre) est locus Hispanicus, una cum Capite Curvo[2] et Fontibus ad Alcălam Gilberti pertinens, in provincia Castalia.

Insigne Alcossebris.
Alcossebre.

Consistit litorali e loco cum litore chiliometra decem longo in oras quinque et aliquot parvos sinūs intactos, quia est unus paucis e locis qui toti aedificiis non ordinati sunt (dissimilis plerorumque litoralium locorum).

Litoralem praeter zonam, Alcossebre quoque aliquot apopses habet quas montes praerupti Irta (Valentine Serra d'Irta; Hispanice Sierra de Irta) praebent.

In Litore Floris Citri situm est, ad septentrionem Paeninsulā et ad meridiem Torreblancā terminatum.

Toponymia[recensere | fontem recensere]

Ioannes Coromines i Vigneaux et vocabula Hispanica Alcocéber' et Alcocebre et Valentinum vocabulum Alcossebre derivat ex Arabico vocabulo Al-quṣaiba, deminutivo vocis القصبة (al-qaṣbah transcriptae), "castrum" significantis, (e quā orta est Hispanica vox alcazaba). Hoc parvum castrum possibilium maritimorum hostium impetūs vigilare sinebat, quia Alcossebre prope Caput Curvum[2] , naturale scopulum in mare vigilantiam radium augere permittentem, est.[3] Voces Latinae "Alcossebre", "Alcocebre" et "Alcoceber" mutuatae sunt et e Valentinā voce et Hispanicis vocibus.

Historia[recensere | fontem recensere]

Circumiectis in locis, aliquot loca archaeologica, sicuti Tossalet. Anno 1260, post Occupationem Christianam, Templarii chartam populationis concesserunt. Hoc consilium male successit, quamobrem alteram chartam populationis anno 1320 concesserunt, per quam novi incolae manserunt sub Castelli Gilberti iurisdictione. Alcossebris incorporatio in municipium Alcălam Gilberti anno 1583 evenit. Maris propinquitas adiumento fuit impetibus piratarum Mazacum per saecula XVI et XVII; ad quos evitandos, speculae aliquot, sicuti turris Ebri (multum diruta) et turris Capitis Curvi[2] (satis integra), aedificatae sunt.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Oeconomia fundata est in agriculturā et picatū in loco piscationis Fangensi (ante litus Prati Ildensis-Torreblancae[4]). In praesenti, commercialis piscatio evanuit et periegesis oeconomicum motrum incolis est. Prope viam hunc locum cum Alcălā Gilberti iungentem parva statio ferriviae inter Valentiam et Barcinonem erat, quae clausa est per annos 1990.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De toponymiā publica, vide Acta Publica Hispanica (Hispanice BOE) die 16 Aprilis anni 1997, paginam numero 12043 (Hispanice).
  2. 2.0 2.1 2.2 Llista de topònims valencians d'origen mossàrab (Valentine).
  3. Actes de la VIII Jornada d Onomàstica Vinaròs 2014 (Valentine).
  4. "Toponímia dels pobles valencians: Cabanes" (Valentine) ubi dicitur "segurament Cabanes va ser una vila romana —que s’anomenaria ILDUM".