Guilelmus Dindorfius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Guilelmus Dindorfius (Germanice: Karl Wilhelm Dindorf, sed non videtur umquam nomine Carolo latine usus esse) rerum classicarum scholaris, natus est Lipsiae 2 Ianuarii 1802, mortuus Kal. Aug. 1883.

Ex minima sua aetate diligebat rem classicam, et iuvenis Invernizii editionem Aristophanis perfecit, inter alia. Anno 1828 creatus est professor extraordinarius historiae litterariae Lipsianus, sed professoratum ordinarium, anno 1833 vacantem, non accipiens, universitatem discessit ut se totum studiis suis daret.

Frater suus, Ludovicus (1805-1871) numquam locum academicum tenuit, et tam seclusam egit vitam ut multi dubitantes eum exstare, nomen pseudonyma declerarent.