Lingua Adamica

Latinitas bona
E Vicipaedia

Lingua Adamica, secundum litteras Abrahamicas, fuit sermo quo Adam et Eva in Paradiso Terrestri usi sunt, plerumque consideratus sermo quo Deus Adam adlocutus est, vel sermo ab Ada inventus (Genesis 2:19).

Disputationes Aevi Medii[recensere | fontem recensere]

Antiqua Iudaeorum exegesis, sicut Midras (Genesis Rabbah 38) habet Adam Lingua Hebraica locutum esse quia nomina quae uxori dedit—Isha (Latine: Virago, Genesis 2:23) et Heva (Genesis 3:20)—solum Hebraice intelleguntur. Attamen Kabbalismus sumit "Torah aeternum" non idem qui Torah Hebraice scriptus; Abulafia igitur, saeculo decimo tertio sumens linguam in Paradiso ab Hebraica discrepavisse, repudiavit postulationem, tunc inter scriptores Christianos communem, infantem non ad stimulum linguisticum expositum Hebraice naturaliter uti coepi.[1] Genesis non patefacit sive lingua Adamica ab progeniebus Adae usque ad confusionem linguarum servata est (Genesis 11:1–9), sive iam coepit sponte evolvi ante Babel (Genesis 10:5).[2]

Dantes Alagherius hanc rem in libro De Vulgari Eloquentia disseruit, in quo habuit linguam Adamicam a Deo exorta fuisse, et ea igitur non mutat.[3] Etiam observavit Evam fuisse primum secundum Genesin hominem qui verba fecerat, quando ea serpentem adlocuta erat.[4] In libro autem Divina Comoedia, Dantes posuit linguam Adamicam fuisse opus Adae ipsius.[5] Ergo, haec lingua non iam potuit haberi immutabilis, et lingua Hebraica non iam potuit haberi lingua Paradisi. Dantes Hebraicam deductam fuisse de lingua Adae conclusit. Praesertim, El, praecipuum Dei nomen Hebraicum in memoria scholastica, oportet de alio Dei nomine Adamico deduci, nomine quod Dantes vocem I restituit.[6]

In Mormonismo[recensere | fontem recensere]

Iosephus Smith, Minor, Motus Sanctorum in Novissimi Diebus conditor, in suis Bibliis Sacris conversis, declaravit linguam Adamicam fuisse "puram et incorruptam."[7] Multi Sancti Novissimorum Dierum crediderunt et iam credunt eam linguam Dei[8]: Hebraica, quamquam eá dissimilis, ab eis habetur continere residua huius linguae antiquae, non exclusis nominibus Elohim et Iehovah.

Complures primi duces Mormones, inter quos fuerunt Brigham Young,[9] Orson Pratt,[10] et Elizabeth Ann Whitney,[11] dixerunt se aliquot verba in lingua Adamica revelationibus accepisse. Nonnulli Mormones hodie credunt linguam Adamicam esse ipsam "lingam puram" quam propheta Zephaniah (in suo libro, 3:9) commemoravit, quae in finibus mundi restitui universalis hominum lingua.[12][13][14] Orson Pratt, Apostolus Mormonus, declaravit Ahman, partem nominis coloniae Adam-ondi-Ahman in Comitatu Daviess in Missuria, fuisse in lingua Adamica nomen Dei.

Conversa Iosephi Smith Biblia Sacra ad Librum Memoriae, in Adamica scripta, referunt,[15] sed talis liber non iam inventus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Eco 1993:32f.
  2. Eco 1993:7–10.
  3. Mazzocco, p. 159.
  4. Mulierum invenitur ante omnes fuisse locutam. Eco 1993:50.
  5. Mazzocco, p. 170.
  6. Paradiso 26.133f.; Mazzocco, p. 178f.
  7. Liber Moysis 6:6.
  8. John S. Robertson, "Adamic Language", in Encyclopedia of Mormonism (New York: Macmillan) 1:18–9.
  9. Brigham Young, "History of Brigham Young", Millennial Star, vol. 25, no. 28, p. 439 (11 Iulii 1863), citatum in History of the Church 1:297, nota (Young in lingua Adamica precatur).
  10. Journal of Discourses 2:342 (Deus = Ahman; Filius Dei = Son Ahman; homines = sons Ahman; angelus = anglo-man).
  11. Woman's Exponent 7:83 (1 Novembris 1878) (Whitney in lingua Adamica hymnum canit).
  12. Oliver Cowdery, "The Prophecy of Zephaniah"[nexus deficit], Evening and Morning Star, vol. 2, no. 18, p. 142 (mense Martio 1834).
  13. Bruce R. McConkie (1966, 2d ed.). Mormon Doctrine (Salt Lake City, Uta: Bookcraft) p. 19.
  14. Ezra Taft Benson (1988). Teachings of Ezra Taft Benson (Salt Lake City, Uta: Bookcraft) p. 93.
  15. Moses 6:5, 46.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Umberto Eco. 1993. The Search for the Perfect Language.
  • Angelo Mazzocco. [Anno?]. Linguistic Theories in Dante and the Humanists. ISBN 90-04-09250-1.—Praecipue capitulo 9: "Dante's Reappraisal of the Adamic language," pp. 159–181.

Nexus interni