Latinitas nondum censa

Adalbertus (episcopus Pragensis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Adalbertus Pragensis
Votivni obraz Ocko - Vojtech inverse.jpg

Sanctus Adalbertus ex Pictura votiva Ioannis Ocelli, archiepiscopi Pragensis, saeculum 14
Episcopus Pragensis
Natus circa 956
Bohemia
Mortuus 23 Aprilis 997
Borussia
Canonizatio 999 
Romae a Silvestro II
Veneratus a /in Ecclesia Catholica Romana
Patronus Archidioecesis Pragensis, Bohemiae, Poloniae
Gloriole.svg Index Sanctorum

Adalbertus Pragensis (Bohemice Vojtěch, Polonice Wojciech; natus circa annum 956 in Libice, Bohemiae – obiit Borussiae die 23 Aprilis anni 997) fuit secundus episcopus Pragensis, missionarius et amicus imperatoris Ottonis III. Anno 993 cum duce Bohemorum Boleslao II monasterium Brevnoviense fundavit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Investitura episcopi Adalberti de manibus imperatoris Ottonis II. Ianua Ecclesiae cathedralis Gnesnae, saeculum 12.

Adalbertus episcopus Pragensis seu Voitechus - hoc nomen idem valet ac praesidium exercitus - Libice in Bohemia, circa annum nongentesimum quinquagesimum sextum, natus est.

Magdeburgi ab Archiepiscopo Adalberto, quem admirabatur, educatus est, postea cum ab eo sancto chrismate confirmaretur, nomen eius sibi imposuit. In patriam reversus, anno nongentesimo octogesimo tertio, postquam presbyter factus esset, secundus Pragensis Episcopus creatus est. Ut humilitatem indicaret, calceis uti noluit, cum urbem ingressus est. In possessionem cum veniret, dioecesim componere conatus, per sex annos populum evangelizare studuit, ne non christianis moribus uterentur. Cum sibi se parum profecisse videretur, necnon se muneri non idoneum arbitratus, Iohannem XII Papam rogavit, ut se ab officio moveret. Quinque annos vixit in Sancti Bonifatii monasterio; postea Papae rogatu iterum Pragensem dioecesim in se cepit gubernandam. Denuo deceptus, monasterium petiit; iussu tamen Gregorii V Papae, tertio in dioecesim reversus est. Fideles autem impedierunt quominus in urbem intraret. In Poloniam ideo se recepit, unde in Borussiam ad lucrandas animas proficiscitur. Ibi male receptus, 23 Aprilis anno nonagesimo septimo martyrium subiit.

Sepulcrum[recensere | fontem recensere]

Calva sancti Adalberti in ecclesia cathedralis Pragensi.

Sepultus est a duce Poloniae Boleslao I Gnesnae. Anno 999 a papa Silvestro II sanctorum numero adscriptus est. Anno 1039 dux Bohemorum Bretislaus I ossa sancti Adalberti cepit et Pragam transtulit, ubi in hodiernum diem in Pragensi metropolitana ecclesia quiescunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Adalbertum Pragensem spectant.


Sancti Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!