Abugida

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pagina ex bibliis abugida Ge'ez scripta.

Abugida sive alphasyllabarium[1] est systema scripturae quo vocales notandae sunt, sed eorum forma consonantibus nititur. Abugida ab abjad? et abecedario differt, videlicet in hoc vocales et consonantes aequiter scribuntur, in illo vocales interdum scribi vel omnino neglegi possunt.

Neologismus abugida, in lingua Anglica a Petro T. Daniels anno 1990 fictus,[2] de nomine Aethiopico (አቡጊዳ vel ’ä bu gi da) scripturae suae Ge'ez, quae est scilicet abugida, ducitur; is est verbum primarum quattuor litterarum compositum eadem ratione qua primae quattuor litterae a be ce de reddunt verbum abecedarium.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Neologismus in lingua Latina? Verbum portmanteau, e stirpibus Graecis Anglice (alphasyllabary) a Gulielmo Bright anno 1997 confectus.
  2. Peter T. Daniels, "Fundamentals of Grammatology" in Journal of the American Oriental Society vol. 119 (1990), pp. 727–731.


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!