Zohrab Mnacakanjan

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Zohrab Mnacakanjan
Res apud Vicidata repertae:
Zohrab Mnacakanjan: imago
Nativitas: 20 Martii 1966; Erevanum
Patria: Armenia

Officium

Officium: Minister rerum externarum
Munus: Legatus, politicus

Consociatio

Memoria

Laurae: Mkhitar Gosh Medal

Zohrab Hračʿja f. Mnacakanjan, litteris Armenicis Զոհրաբ Հրաչիկի Մնացականյան (Erevani natus die 20 Martii 1966) est legatus et politicus Armeniae.

Tres annos in exercitu Unionis Sovieticae militavit. Alumnus est Instituti Coniunctionum Internationalium Moscuensis et universitatis Mancuniensis in Anglia ubi rebus politicis Europae Occidentalis studuit. Apud ministerium rerum externarum Armenicum operam dedit, sed ab anno 1993 usque in 1997 Londinium missus est. Legatus patriae Genavae ab 2002 iuxta Nationes Unitas regimenque Helveticum, Argentorati ab 2008 iuxta Consilium Europae degebat. Ab 2011 minister vicarius a rebus externis, sed a die 10 Iunii 2014 Novi Eboraci in urbe delegatus permanebat iuxta Nationes Unitas. Die 12 Maii 2018 minister a rebus externis factus est, primo ministro Nicolao Pašinjan.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Zohrab Mnacakanjan spectant.