Nicolaus Pašinjan

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Nicolaus Pašinjan
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Pašinjan: imago
Nicolaus Pašinjan: subscriptio
Nativitas: 1 Iunii 1975; Ijevan
Patria: Armenia

Officium

Officium: member of the National Assembly of Armenia, Prime Minister of Armenia, member of the National Assembly of Armenia
Munus: politicus, diurnarius, Scriptor
Patronus: Q20517511

Consociatio

Factio: Armenian National Congress, Impeachment Union, Civil Contract, Way Out Alliance, My Step Alliance
Religio: Religio Christiana

Familia

Coniunx: Anna Hakobyan

Nicolaus Vovai f. Pašinjan, litteris Armeniacis Նիկոլ Վովայի Փաշինյան (Idževan in urbe natus die 1 Iunii 1975), est diurnarius et politicus Armeniae. Filius praeceptoris exercitatorisque, alumnus est universitatis Erevanensis ubi propter motum discipulorum a se incitatum expulsus est. Ibi in arte diurnaria eruditus, apud ephemerides Dprutjun, Hajastan, Lragir, Molorak operam dedit sed anno 1998 ipse diarium Oragir condidit. Sergius Sargsjan candidatus ibi saepe vituperatus, comitiis anno 1999 praeses electus, diarium eradicari curavit editoremque Pašinjan damnari. Qui postea editor diarii Haykakan Zhamanak meruit usque in annum 2012, sed inter diem 19 Ianuarii 2010 et 27 Maii 2011 incarceratus est. Anno insequenti parlamento Armenico legatus est. Res novas mense Martio 2018 movens, a parlamento primus minister die 8 Maii 2018 electus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Pašinjan spectant.
  • "Nikol Pashinyan": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)