Zen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Zen est schola Buddhismi Mahāyānae, quae, iam a saeculo duodecimo, a Sinarum finibus in Iaponiam introducta est.

Notio[recensere | fontem recensere]

Nomen Zen, quod lingua Iaponica idem valet atque 'meditatio', praecipuam significat scholae sententiam. Omnibus sepositis, quantum fieri potest, scripturis et doctrinis, meditatio in eo sistit, ut mens, cogitationes omnino tollendo, attingat maximam luminis divini claritatem. Ad quem statum animi exsequendum plurimum valet exercitatio mentis atque exempla magistrorum, quorum est discipulos inducere in aptum mentis habitum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Kinkaku-ji, templum Buddhisticum Zen Kyoti situm.

Eisai, sapiens saeculi duodecimi vir, ex Sinarum finibus, primus scholam Zen in Iaponiam introduxit; post eum, saeculo tertio decimo, Soius Daisi alteram Zen formam importavit. In Iaponia, Zen maximum momentum habuit in arte hortorum colendorum, in arte picturae, et in conficiendis potionibus. Usus scholarum Zen multum fines Iaponiae hodie transeunt, ita ut non pauci homines, qui in Occidentis partibus degunt, iisdem principiis moveantur.

Accurata explicatio[recensere | fontem recensere]

Verbum Iaponiense Zen ex vocabulo Sinico 禅 (chan) deducitur, quod vicissim ex verbo Sanscritico dhyāna ('meditatio' vel 'status meditativus') deducitur.

Zen prajñā vehementus dixit, ex experientia in adeptione humanitatis inventa. Zen ergo paene neglegit scientiam theoreticam pro realizatione? recta per meditationem et exercitatione dharmatica. Doctrina Zen comprehendunt varios philosophiae Mahāyānae fontes, litteris Prajñāpāramitā et doctrinis Yogācāra et scholarum Tathāgatagarbha non exclusis. Zen meditatione utitur et koan, aenigmatica sententia, ut adispiscatur lumen spiritualem et mentem claritatem. Verbum Zen etiam est in Sinis quam in lingua ipsa 'Tian', quam instar dicitur; utrumque ex littera Sinensi '禅' oritur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Beaudouin, Jean-Paul. 2005. Zen le torrent immobile. L'Harmattan. ISBN 2-7475-8215-9.
  • Deshimaru, Maître Taisen. Vrai Zen. Introduction au Shobogenzo. Edition AZI. ISBN 2-901844-13-8.
  • Entretiens de LIN-TSI (Rinzaï). 1972. Convertit Paul Demieville. Edition Fayard.
  • Ikkyû. 1991. Nuages fous. Édition Albin Michel.
  • Jyoji, Taïkan. 2001. L'art du kôan zen. Éditions Albin Michel. ISBN 2-226-12622-8.
  • Jyoji, Taïkan. 2006. Zen au fil des jours. Le courrier du livre. ISBN 2-7029-0562-5.
  • Larroque, Michel. 2003. Approches occidentales du bouddhisme zen. L'Harmattan.
  • Michel, Albin. L'autre rive: Textes fondamentaux du Zen commentés par Maître Deshimaru. Spiritualités vivantes. ISBN 2-226-03302-5.
  • Michel, Albin. Le bol et le bâton: 120 contes Zen racontés par Maître Deshimaru. Spiritualités vivantes. ISBN 2-226-02684-3.
  • Nishijima, Gudo. 2006. Face au vrai dragon. Montpellier: Éditions Nanabozho. ISBN 2-7518-0039-4.
  • Rech, Roland Yuno. 1972. De Bouddha en patriarches, d'après le Denkò Roku de Maître Keizan. Éditions Yuno Kusen. ISBN 2-9515490-5-9.
  • Sa, Seung Sahn Soen. Cendres sur le Bouddha. Éditions du Seuil.
  • Sunim, Kusan. 1999. La voie du zen coréen. Éditions du Dharma.
  • Thibaut, Kosen. Les Cinq Degrés de l'Eveil. Éditions du Relié. ISBN 2-914916-77-9.
  • Triet, Raphaël Doko. Un-Sui. Ediciones SEI-KYU-JI. ISBN 84-932494-0-8.
  • Victoria, Brian. 2001. "Zen at war" ou "Le zen en guerre, 1868-1945." Lutetiae: Éditions du Seuil.
  • Vivenza, Jean-Marc. 2001. Nâgârjuna et la doctrine de la vacuité. Éditions Albin-Michel. ISBN 2-226-12227-3.
  • Vivenza, Jean-Marc. 2010. Tout est conscience: une voie d'éveil bouddhiste. Albin Michel.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Buddhismus Zen spectant.


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png