Bodhidharma

E Vicipaedia
Statua Bodhidharmae

Bodhidharma (Sinice 菩提達摩 Pútídámó; Iaponice 菩提達磨 Bodaidaruma) fuit monachus Buddhista, cuius vitae forsitan a Sinis posteris fictae sint. Nam secundum horum testamenta saeculo V aut VI e terris quae ad occidentem spectant (quas Graeci olim vel Sogdiam vel Bactriam vocabant[1]) veniens Sinarum ad finem illis temporibus multa in regna divisarum primum a regibus meridianis est acceptus, colloquiis habitis. Aspernatus regis opinionem septentrionale ad regnum transiit, in quo Shaolin templum consecrans et doctrinam Chan apud eam nationem simulque, ut saepe aiunt Sinae auctores, Kung Fu instituit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iapones autem eum Persen esse credunt, dum in Asia quae spectat inter orientem solem et meridiem censetur non modo e terra Tamulica esse emigratus, sed etiam natus esse filius "regis Brahmanis", quamquam re vera hac a tribu vix fieri potest, ut rex oriatur.