Xixuthrus heros
Appearance
Xixuthrus heros
Classis : Insecta
Ordo : Coleoptera
Subordo : Polyphaga
Familia : Cerambycidae
Subfamilia : Prioninae
Genus : Xixuthrus
Species : X. heros
Ordo : Coleoptera
Subordo : Polyphaga
Familia : Cerambycidae
Subfamilia : Prioninae
Genus : Xixuthrus
Species : X. heros
Xixuthrus heros (Anglice giant Fijian long-horned beetle) est coleopterum familiae Cerambycidarum, in insula Viti Levu in Vitis endemicum. Hoc est una ex maximis insectorum vivorum speciebus. Specimena sunt circa 15 cm longa, cruribus, antennis, mandibulis exclusis.
Hoc insectum est arta Xixuthri terribilis cognatio, qui est aliquantulum minor. Ambobus coleopteris sunt maxillae valentes, et viva ergo diligenter tractari debent. Minis instantibus, ea formidolose magna voce sibilant, aerem ex spatio sub elytris comprimentia.
Varii situs interretiales aliique fontes falso confirmant hanc speciem esse exstinctam; immo, vivit, quamquam habitatio silvestris in sua insula est angusta, ita adeo ut ea esse possit vulnerabilissima.
Nexus extenri
[recensere | fontem recensere]- Photogrammata apud situm cerambycoidea.com
- Photogrammata apud situm zin.ru (Russice)
Vide "Xixuthrum heros" apud Vicispecies. |