Vivarium Novum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Vivarium (discretiva)

Academia Vivarii novi (It. Accademia Vivarium novum), Romae sita, unum institutum habetur in quo linguae Latina et Graeca unae inter discipulos masculos et magistros communes sunt. Qui tamen non modo ut eas penitus discant eo concurrunt, at praesertim ut litteris et philosophia imbuantur et a vitae vicissitudinibus per unum annum ita abstineant ut de singulis societatis et Humanitatis fundamentis et radicibus una legant, meditentur, disputent.

Feminis autem adhuc Academia non patet.

Programma et methodus[recensere | fontem recensere]

Scholae praecipuae huius curriculi academici agunt de historia litterarum antiquarum necnon litterarum aetatis renatarum artium, de philosophia antiquorum graecorum, de lingua et litteris antiquorum graecorum, de historia romana, de carminibus latinis et graecis. Artem poeticam in vitam reducere conantur melodiis quas ipsi mente fingunt inixis rythmo metrorum antiquorum. Inde consilium gregis concinentium c.n. Tyrtarion, a quo multi modi musici in lucem edi solent quae possunt in reticulo omnium gentium passim inveniri.

Verum quartum annum iam scholas aestivas etiam proponunt quarum fama in dies in toto orbe terrarum crescit; sibi enim proposuerunt ut homines qui numquam studuerunt linguae Latinae ita docerent ut duobus tantum mensibus auctores classicos legere discerent. Quod methodis et rationibus vividis impetrant, atque convictu discipulorum qui cottidie inter se Latine loqui tenentur.

Libri editi[recensere | fontem recensere]

Libros praeterea in Italiam diffundunt quibus linguae classicae vivis rationibus traduntur, ut Iohannis Ørberg libri qui Lingua Latina per se illustrata inscribuntur et methodus Oxoniensis Athénaze, quam ipsi ad usum Italorum discipulorum aptaverunt.

Sedes Academiae Vivarii Novi[recensere | fontem recensere]

Conspectus Villae Montis Draconis, nunc sedes Academiae Vivarii Novi

Academia Vivarii Novi nunc sedem habet in famosa villa Montis Draconis, in qua bibliopola Wilfridus Voynich aenigmaticum codicem Voynich invenit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]