Georgius Punzo

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Georgius Punzo, vir sapiens et philosophus

Georgius Punzo, natus Neapoli die 29 Maii 1911, vitaque functus ibidem die 1 Martii 2005, erat philosophus, rerum naturalium indagator, natione Italus. Maxime etiam ei placuit usus linguae latinae, cui magnopere favit.

De vita[recensere | fontem recensere]

Lauream philosophicam accepit anno 1933, post thesin de ethica Kantiana cum Thomiana comparata habitam, atque anno 1938 lauream in scientiis naturalibus adeptus est.

Anno 1965, societatem condidit ad aves defendendas.

Vixit viginti annos, ab anno 1977 ad annum 1993, in insula deserta Vivara, cum societate sua cui nomen Unio Trifolium (Unione Trifoglio[1]) quam condidit anno 1975. Qua in insula philosophice vixit defendendo eius naturam, animalia atque arbores et flores. Qua de causa anno 1991 honestatus est "Praemio Mediterraneo" propter defensionem naturae.

Eius doctrina[recensere | fontem recensere]

Insula Vivara in qua vixit et docuit Georgius Punzo

Cogitavit et indagavit de multis rebus, de operibus Dantis, de re botanica, de ornithologia, de zoologia.

Libri eius[recensere | fontem recensere]

  • Nota sull'episodio dantesco di Brunetto Latini, Neapoli, Ed. Carlo Martello, 1950.
  • Contributo per un superamento dei tradizionali schemi sessualogici, Neapoli, Tip. G. Genovese, 1954.
  • Nuovo contributo per un superamento dei tradizionali schemi sessuologici, Neapoli, Ed. Carlo Martello, 1955
  • Lettere erotologiche, Neapoli, Ed. Carlo Martello, 1956.
  • Dialoghi dell'amore olarrenico, Neapoli, Ed. Carlo Martello, 1964.
  • L'altro viaggio, (opera in 4 volumi), Neapoli, Denaro Editore, 2000.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]