Pharisaei

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Christus in domo pharisaei, a Iacobo Tentoreto, Escorial.

Pharisaei (Hebraice פְּרוּשִׁים perushim ‚segregati‘, Graece Φαρισαῖος) fuerunt schola theologica, philosophica et politica Iudamismi antiquitatis. Postquam Ionathan Hasmonaeus anno 152 a.C.n. simul munus et regis et pontificis suscepit, quod Pharisaei reiecerunt, segregatam a Sadducaeis et Hasmonaeis oppositam viam secuti sunt.

A tempore templi Hierosolymitani secundi exstantes post templum anno 70 eversum unica Iudaismi potentia maximi momenti supravixerunt. Duces eorum spirituales "Chachamim" (forma singularis: "Chacham", Hebraice חכמים „sapiens“) appellati non solum periti Halachae (Hebraice הלכה; a verbo הלך halach: „ire“, „ambulare“), partis legisticae traditionis Iudaicae, sed etiam praedicatores erant.

In Novo Testamento pharisaei contumeliose hypocritae castigantur. Inde multis in linguas verbum pharisaei pro hypocrita in usu est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Roland Deines: Die Pharisäer. Ihr Verständnis im Spiegel der christlichen und jüdischen Forschung seit Wellhausen und Graetz. Wissenschaftliche Untersuchungen zum Neuen Testament (WUNT). Vol. 101. Mohr *Siebeck, Tbingae 1997, ISBN 3-16-146808-2.
  • Hans-Friedrich Weiß: Pharisäer; Judentum; Neues Testament. In: Theologische Realenzyklopädie. Vol. 26. De Gruyter, Berolini 1996, p. 473–485, ISBN 3-11-002218-4.
  • Boccaccini, Gabriele 2002 Roots of Rabbinic Judaism ISBN 0-8028-4361-1

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!