Vettius Agorius Praetextatus
Vettius Agorius Praetextatus (natus circiter anno 320- mortuus anno 384) fuit vir publicus Romanus nobili genere natus.
Unus fuit ex ultimis senatoribus Religionem colentibus Romanam, quae est conatus a Christianae religionis progressu defendere; sacerdos fuit, sacris initiatus atque litterarum philosophiaeque doctus.
Qui scripserint de vita eius
[recensere | fontem recensere]Vita eius est nobis praesertim per scriptos Quinti Aurelii Symmachi, Ammiani Marcellini atque epigrammata manifesta.
Symmachus (320 circiter-402 circiter) gravis fuit princeps patricii ordinis atque maximus temporis sui orator. Multae eius permanent epistulae, orationes atque relationes; a quorum lectura, intellegitur alterum usum alterum multum familiariter fuisse. Censebat, praeterea, Symmachus optimum Praetextatum magistratum esse et virum quidam magna virtute praeditum.
Ammianus Marcellinus (330 circiter-390 circiter) verba profert Praetextati tribus in locis suarum "Rerum Gestarum";[1] aliter ac alii senatores, adeo semper est iudicium Ammiani de Praetextato propitium, ut rerum multi scriptores eos esse amicos putent.
Multae extant inscriptiones Praetextatum memorantes, quarum gravissima stat in funebri monumento Praetextato atque Aconiae Fabiae Paulinae uxori dicato;[2] aliae famae sunt in legibus Vettio praefecto latis et in epistulis a Valentiniano imperatore scriptis de disputatione quadam religiosa. Eusebius Sophronius Hieronymus (347-420), religiosus theologusque christianus, scripsit de Praetextato in duobus epistulis[3] atque in controversiam Contra Iohannem Hierosolymitanum (397); tam magna fuit aegritudo in comitibus Praetextati a morte eius allata, ut Hieronymus statueret eum esse in Tartaro, id est in Inferno, in quamdam epistulam scribere.[4]
Ambrosius Theodosius Macrobius, aliter quam christianos, voluit Praetextatum primas agere partes in Saturnalium libris, qui imago sunt renovationis gentilis Romanae aetatis illius. Est tamen verisimile libros post mortem Praetextati quinquaginta annos scriptos esse, ubi iam eius imaginem perfectam effictam erat.
Zosimus, rerum scriptor in VI saeculo victus, dicit Praetextatum defensorem in libris "Historiae novae" sua fuisse cultuum gentilorum,[5] contra, Iohannes Lidus (victus VI saeculo) memorat quendam virum magna auctoritate valentem, cui nomen erat Praetextatus [6] (tamen nescimus utrum Vettius esset an non).
Vita
[recensere | fontem recensere]Origines
[recensere | fontem recensere]Nescimus quando natus sit, tamen certum est ex multis scriptis Praetextatum fuisse aetatis Quinti Aurelii Symmachi et Virii Nicomachi Flaviani (334-394); praeterea, anno mortis eius 384 iam quadriginta circiter annis uxorem duxerat Aconiam Fabiam Paulinam.[2] Si uxor prima Paulina eius esset Praetextatusque eam in matrimonio inter vigesimum et vigesimum quintum annum duceret, quod erat mos optimatum Romanorum illo tempore, eius natio possit annis inter 314 et 319 collocari.[7] Coniectatum tamen de hoc etiam aliter est et lati differentes sunt anni inter 310 atque 324, quorum firmitas quoque pendit ex altera re, a Iohanne referta Lido, qui Praetextatum adfuisse ierophantem pontificem ritui polismós dum urbs Constantinopolis conditur (anno circiter 330) una cum Sopatro Apameae philosopho narrat;[6] licuit enim optimatem munus suscipere sacerdotalem tum iuvenissimum et dein Praetextatum quoque ierophantem esse Vettium Agorium, qui haud dubie Vestae fuit pontifex,[8][2] quamquam hoc non certum est.
Coniectatur de familiaribus Praetextati; Gaium Vettium Cossinium Rufinum (praefectum urbi Romae annis 315-316) licet eius fuisse patrem, et quia simile nomen ei est, et quia complures magistratus, etiam a Praetextato postea gesti, suscepit (correcturam Tusciae et Umbriae, proconsulatum Achaiae, pontificatum Solis auguratumque):[9][7] gentibus nobilibus Romanis consuetudo erat saepe magistratus sacerdotiumque patribus et filiis postea gesta esse. Dubium tamen est Cossinium Rufinum patrem esse Praetextati, quoniam praefecturam urbi inter utram quinquaginta praeteriverunt anni (Praetextatus praefectus urbi fuit anno 367), quod si pater filiusque fuissent, difficiliter evenire potuisset; est tum Cossinium Rufinum fuisse patrem Vettii Rufini (qui consul anno 323 fuit) et hunc patrem Praetextati coniectatus.[10]
Utcumque sint res, familia Praetextati prisca erat praeclaraque, quo Agorius utebatur multis nobilibus senatoribus familiariter. Cui, et commodis percipiendis uso, intererant certe Quintus Aurelius Symmachus paterque suus Lucius Aurelius Avianius Symmachus, Virius Nicomachus Flavianus atque, quod verisimile est, senatores Volusius Venustus Minervusque.[7] Ex societatibus his gentium senatoriarum notandum est conubium Praetextati cum Aconia Fabia Paulina, quod evenit circiter anno 344, si anno 384 praeteriverant quadriginta anni a matrimonio;[2] Paulina enim filia erat Fabii Aconii Catullini Philomathii, qui fuit praefectus urbi annis 342-344 atque consul anno 349.[11] Coniuges filio quodam minime aucti sunt, qui commemoratus in carmine funebri est atque fecit in monumento inscribere dedicationem patri, statim e morte, in eorum domo Aventino monte.[12] Quamvis rerum scriptores dicant eum marem fuisse, licet et mulierem, fortasse illam a Sophronio Eusebio Hieronymo commemoratam.[13] Consul anni 527, Vettium Agorium Basilium Mavortium, qui non tantum cum Praetextato nomina, sed etiam amorem litterarum communicabat, licet eius fuisse pronepotem.[7]
Cursus honorum et sacerdotia
[recensere | fontem recensere]Ara funebris Praetextati uxorisque eius Aconiae Fabiae Paulinae, hodie apud Musea Capitolina, commemorat cursum honorum eius.
Suscepit ille munus pontificis Vestae atque Solis, auguris, tauroboliati, curialis Herculis, neurocori, ierophantis, sacerdotis Liberi mysteriorumque Eleusinorum. Gessit quaesturam, correcturam Tusciae et Umbriae, praefecturam Lusitaniae, proconsulatum Achaiae et praefecturam urbi anno 384.[14] fuit praefectus praetorio Italiae et Illyrici,[15] etiamque consul electus anni 385, quod munus numquam suscepit, quia mortuus sero anno 384 est.
Gerente praefectura urbi, basilicam reddidit Sicinini episcopo Damaso Romae[16] et alterum episcopum expulit Ursinum a Roma,[17] rursusque conciliavit pacem,[18] tametsi sectatores eius salvos praestaret.[19] Administratio sua iustitiae laudatior fuit; iussit ea quae sunt in templis gentilibus aedificatis a privatis tollere (podia, columnae, tabulata altiora dicta maeniana) atque statuit ut omne Urbe pondera mensurasque inspecta equaliaque essent.[20] Restituit Porticum Deorum Consentium in Foro.
Post mortem Praetextati, imperator petivit Senatui exemplarem eius orationum.[21] cum Augusto Vestales rogarent ut ei statuas ponerentur.[22]
Favor gentilium Romanorum
[recensere | fontem recensere]Praetextatus fuit unus ex extremis defensoribus religionis Romanae, prius quam Medium Aevum inciperet. Proconsulatu Achaiae gerente, provocavit contra Valentiniani I edictum prohibente sacrificia nocturna in Mysteriis, dicens id detrimento gentilibus futurum esse: tum Valentinianus illud abrogavit.[23] Gerente praefectura urbi, curavit restitutionem Porticus Deorum Consentium in Foro Romano, quae ultimum erat magnum deis monumentum dicatum Romae;[24] quamvis tantum esset restitutio aedum derutarum cultuumque renovatio, hoc maxime opertum erat, quoniam Dei Consentes protectores caelestes senatorii ordinis erant,[25] et cum ita essent, sunt fortasse putati contra imperatorem niti.[26] Praefectura praetorio gerente, incepit investigationes de templis a Christianis derutis in Italiam.[27] Piissimus erga Vestam erat, tamquam uxor sua.[28]
Amicus quoque fuit alterius praeclari optimatis gentilis Quinti Aurelii Symmachi commercium eo epistularum habentis, quod partim superest.[29] Quondam Praetextatus Damaso episcopo: «Facite me Romanae urbis episcopum» inquit «et ero protinus Christianus».[30]
Praetextato et Paulinae erat domus apud Amphitheatrum Flavium, pulchris cincta hortibus dictis Vettianis,[31] quae ad stationem Romam Terminos usque pertinebant hodiernam. Hic sunt postea aliqua monumenta familiam revocantia Praetextati inventa. In his est ima statuae pars cuiusdam dicatae Caeliae Concordiae, ex ultimis unae virginibus Vestalibus, quae Praetextato post eius mortem erexerat statuam. Qua de re est maxime reprehensa a Symmacho, qui scripsit epistulam Flaviano dicens se huic obsistere, quoniam numquam Vestales ante monumentum viro, etsi pontifex maximus fuerit, erexerant.[28]
Litterae
[recensere | fontem recensere]Praetextatus librum edidit Analyticorum Aristotelis a Themistio emendatum philosopho. Praeterea socius Quinto Aurelio Symmacho Virioque Nicomacho Flaviano emendationis atque traditionis librorum moris Romani antiqui fuit.
Praetextatus quoque primas partes in libro Ambrosii Theodosii Macrobii Saturnalium agit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ammianus Marcellinus, 22.7.6; 27.9.8-10; 28.1.24.
- ↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 CIL 06, 01779
- ↑ Hieronymus, epistulae xxiii e xxxix.
- ↑ Hieronymus, epistula xxiii.
- ↑ Zosimus, Historia nova, IV 3 3.
- ↑ 6.0 6.1 Iohannes Lidus, De mensibus, 4.2.
- ↑ 7.0 7.1 7.2 7.3 Kahlos, caput 1.2.
- ↑ CIL 06, 01778
- ↑ CIL 10, 05061
- ↑ PLRE I, "Vettius Rufinus 24", pp. 781-782.
- ↑ PLRE I, Catullinus 3, pp. 187-188.
- ↑ CIL 06, 01777
- ↑ Hieronymus, epistula cvii,5.
- ↑ Confirmatum officium suum intra diem 21 Maii (Codex Theodosianus VI.5.2a) et diem 9 Septembris (Codex Theodosianus I.54.5a) est.
- ↑ Inscriptio commemorat duas praefecturas, sed rerum scriptores putant hoc esse errorem sculptoris (Jones).
- ↑ Collectio Avellana, 6. Verisimile est hanc basilicam Sanctae Mariae Maioris illam esse; sectatoribus Damasi Ursinique pugnantibus, illi 137 hominum huius occiderunt (Hieronymus, Temporum liber, prolatus in Eduardi Gibbon, Historia occasus ruinaeque Imperii Romani, cap. 25.
- ↑ Ammianus Marcellinus, 27.9.9.
- ↑ Collectio Avellana, 7; Sozomenus, vi.23.
- ↑ Collectio Avellana, 5.
- ↑ Ammianus Marcellinus, 27.9.10.
- ↑ Symmachus, Relatio 24.
- ↑ Symmachus, Relatio 12.2.
- ↑ Zosimus, iv.3.2-3; edictum Valentiniani est in Codice Theodosiano relatum (ix.16.7).
- ↑ Legatur inscriptionem in monumento, CIL 06, 00102.
- ↑ Martianus Capella, 1,42.
- ↑ Kahlos, "Restauratio...".
- ↑ Symmachus, Relatio 21.
- ↑ 28.0 28.1 Lanciani.
- ↑ Symmachus, Epistulae, I.44-55.
- ↑ Sophronius Eusebius Hieronymus, Contra Johannem Hierosolymitanum, 8.
- ↑ Musei Capitolini
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Fontes
- Collectio Avellana
- Ammianus Marcellinus, Res gestae
- Ioannes Lydus, De mensibus
- Sozomenus, Historia Ecclesiastica
- Zosimus, Historia nova
- Fontes secundae
- Lanciani, Rodolphus, Ancient Rome in the Light of Recent Discoveries, Houghton & Mifflin, Boston e New York, 1898, pp. 169-170. Relatus a LacusCurtius
- Thayer, Gulielmus, "Honorific Inscription of Vettius Agorius Praetextatus", Lacus Curtius
- A. H. M. Jones et alii, edd., Prosopography of the Later Roman Empire (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1971-1992) vol. 1
- Kahlos, Maijastina, Vettius Agorius Praetextatus. A senatorial life in between, Institutum Romanum Finlandiae, Roma, 2002, ISBN 952-5323-05-6 (Acta Instituti Romani Finlandiae, 26).
- Lellia Cracco Ruggini, Vettio Agorio Pretestato e la fondazione di Costantinopoli, in Φιίας χάριν. Miscellanea in onore di E. Manni, Roma, 1979, pp. 586-610.