Ursinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ursinus (natus die ignoto - obiit post annum 384) fuit antipapa ab anno 366 usque ad annum 367, id est inter pontificatum papae Damasi I.

Post mortem papae Liberii die 24 Septembris 366 pars presbyterorum Romanorum, qui Liberium sustentaverat, Ursinum papam creavit, invicem socii antipapae Felicis II Damasum I elegerunt. Proelia acerrima fuerunt inter duas partes et 137 mortui e basilica Sicinini uno die extulerunt[1] adeo ut praefectus Urbi Viventius in suburbium sese receperit.


Praefectus urbis Vettius Agorius Praetextatus, qui paganus erat, Damaso auxilium dedit et Ursinum Roma expulit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ammiannus Marcellinus XXVII.3.11-15

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

  • Josef Rist, "URSINUS, Gegenbischof Damasus' I. von Rom" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 12 (Herzberg, 1997. ISBN 3-88309-068-9) , columnae 951–953 (Theodisce)
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!