Antagonista muscarinica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Scopolaminum exemplum antagonistae muscarinicae est.

Antagonista muscarinica est substantia cum virtutibus anticholinergicis (neurotransmissorem acetylcholini loco synapsium inhibens), quae receptorium acetylcholini muscarinicum obsidet et inhibit.

Pleraeque antagonistae muscarinicae substantiae artificales chemicae sunt, tamen alkaloida scopolaminum et atropinum in atropa belladonna herba inveniuntur.

In medicina antagonistae muscarinicae multipliciter adhiberi possunt. In vesica urinaria, per exemplum, antagonistae muscarinicae contractiones auctas mitigant. In oculis mydriasem (dilatationem pupillae) generant. In pulmonibus in bronchoconstrictionem levant[1].

Receptoria muscarinica[recensere | fontem recensere]

Receptoria neurotransmissoris muscarinica (mAChR) sunt genus receptoriorum neurotransmissoris acetylcholini (ACh) atque receptoria proteino G copulata, quinque eorum nota sunt: M1, M2, M3, M4, M5[2]. Excitata per neurotransmissorem acetylcholini (ACh) receptorium profecto proteinum G intracellulare in officium vocat. Ea in oculis, pulmonis, vesica urinaria et aliis partibus systematis nervosi autonomici locata sunt.

Antagonista muscarinica effectus receptoriorum muscarinicorum inhibent.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alagha K., Palot A., Sofalvi T., Pahus L., Gouitaa M., Tummino C., Martinez S., Charpin D., Bourdin A., Chanez P. (Mar 2014). "Long-acting muscarinic receptor antagonists for the treatment of chronic airway diseases". Therapeutic advances in chronic disease 5 (2): 85-98 
  2. Haga T. (2013). "Molecular properties of muscarinic acetylcholine receptors". Proceedings of the Japan Academy. Series B, Physical and biological sciences 89 (6): 226-56 

Nexus interni

stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!