Verruca castellum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Verruca (discretiva)

Verruca castellum fuit castellum regis Theodorici tempore cuius locus quo accurate in Alpibus iuxta Athesim flumen situs fuit adhuc ignotus est. Theodoricus rex inter annum 507 et 511 „universis Gothis et Romanis circa Verrucas castellum consistentibus“ epistulam scripsit. Magnus Aurelius Cassiodorus historicus in „Variis III, 48“ locum ita descripsit: „Et ideo Leofrido saioni nostro praesenti delegavimus iussione, ut eius instantia in Verruca castello vobis domicilia construatis, quod a positione sui congruum nomen accepit. Est enim in mediis campis tumulus saxeus in rotunditate consurgens, qui proceris lateribus, silvis erasus, totus mons quasi una turris efficitur, cuius ima graciliora sunt quam cacumina et in mollissimi fungi modo supernus extenditur, cum in inferiori parte tenuetur.“

Eiusmodi castellis fines regni Gothorum regis Theodorici vel etiam ante imperii Romani defendebantur adversum barbaros qui a septentrione incurrerent.

Tridentini putant Verrucam castellum locum prope Tridentum esse qui nunc vulgo Doss Trento seu „Dens Tridentinus“ vocatur. Aldo A. Settia autem putat locum vulgo Fragsburg vocatum prope Meronam situm castellum limitaneum regni Gothorum fuisse.

Anno 590 „in territorio Tridentino“ „castrum Ferruge“ Franci expugnant, destruunt et cives capiunt. Episcopi Tridenti et Sabionae cives captivos a Francis redimunt. Quod episcopi et Tridentinus et Sabionensis cives redemerunt Aldo Settia putat castellum Verruca seu castrum Ferruge prope et Tridentum et Sabionam situm fuisse. Castrum nostra aetate vulgo Fragsburg vocatum et prope Meronam situm ita prope et Tridentum et Sabionam situm est.

Scriptum[recensere | fontem recensere]

  • Aldo A. Settia: Die Befestigungen der Goten in Italien. In: Übergänge – Transiti, Geschichte und Region/Storia e regione. 15 Jahrgang, 2006, Heft 2 – anno XIV, 2006, n. 2. Herausgeber/Curatori Anselmo Baroni et Elvira Migliario. StudienVerlag Innsbruck, Wien, Bozen/Bolzano. ISSN 1121-0303.

Nexus interni