Theodericus (rex Ostrogothorum)
Vide etiam paginam discretivam: Theodoricus (discretiva)

Obitus: 30 Augusti 526; Ravenna
Patria: regnum Ostrogothorum
Officium
Munus: Monarcha, monarcha
Consociatio
Familia
Coniunx: Audofleda
Proles: Amalasuntha, Theodegotho, Ostrogotho
Familia: Amali dynasty
Memoria
Flavius Theodericus[1] vel Theodoricus (Θευδερίχος inter Graecos)[2], qui dicitur Magnus (natus in Pannonia circiter anno 454 - obiit Ravennae die 30 Augusti 526), filius Theodomiri, fuit rex Ostrogothorum Italiae, qui gentem suam ex Pannonia in Italiam duxit. Fuit consul anno 484 et imperium Italiae e Odoacro etulit.
Vita[recensere | fontem recensere]
Anno 484 Zeno imperator Imperii Romani Orientalis eum consulatu ornavit; eodem anno una cum Ioanne Scytha Illum, et fratrem Flavium Appalium Illum Trocundem seditiosos atque Leontium, quem supra dicti imperatorem proclamaverant, apud Tarsum vicerat. Anno 488 magister militum a Zenone nominatus est et in Italiam missus est, ut Odoacrem regem vinceret. Anno 489 profectus ad usque 493 Ravennam obsedit et tandem expugnavit. Anno 497/498 ab Anastasio I imperatore administrator Italiae probatus est. Ab anno 511 ad mortem post Gesaleicum occisum, Theodericus imperium Hispaniae Visigothicae etulit et eam rexit.
Fontes[recensere | fontem recensere]
Regnum Theoderici narratum est in Excerpta Valesiana II.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Nomen in inscriptionibus et sicut Cassiodori Senatoris, Variae apud MGH (Th. Mommsen curatore)
- ↑ Procopii Caesarensis De Bello Gothico
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Theodericum spectant. |
![]() |
Lexica biographica: Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
Antecessores: Anicius Acilius Aginantius Faustus Iunior (in occidente, in oriente: post consulatum Trocondi) |
Consul 484 cum Decio Mario Venantio Basilio |
Successores: Quintus Aurelius Memmius Symmachus Iunior (sine collega, in occidente; in oriente: post consulatum Fl. Theoderici) |
![]() |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |