Venedi

Roman numeral 10000 CC DD.svg
E Vicipaedia
Venedi in Sachsenspiegel[de] picti

Vide etiam paginam discretivam: Venedi (discretiva)

Venedi[1] (Theodisce Wenden) est nomen, quo Franci Germanique alii nonnullas gentes Slavicas occidentales nominabant, quae Medio aevo ripas Viadri et Albis et litora maris Baltici incolebant.

De nomine et cognatione[recensere | fontem recensere]

Minime clarum est, utrum hi Venedi mediaevales Venedis antiquis, quos Tacitus Ptolemaeus Plinius aliique memorant, cognati sint an non. Non magis clarum est, utrum hoc nomen de eodem radice vent, de quo nomen Viaticorum, gentis Slavicae orientalis, derivatum sit; nec clarum est, utrum Venedorum et Vandalorum populi Germanici nomina forte an non similia sint. Sed sine dubio "vene", nomen Slavorum et Russorum in linguis Finno-Ugricis septentrionalibus, de nomine Venedorum mediaevali originem ducit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Primum Fredegarius Venedos memorat; anno 623 duce Samone ab Avaris separati contra Dagobertum regem Francorum bellum gerebant; Samone mortuo iterum Avaris oboediebant. Carolus Magnus Venedos debellare voluerat, sed Saxones exercitum ab eo missum perdiderunt. Henricus Auceps Venedos superaverat, sed mox illi libertatem receperunt. Ab annis quadragesimis saeculi XI civitas magna Venedorum exsistebat, cuius knezi Godescalcus et Henricus christiani erant multasque gentes Slavicas coniungebant. Castellum Megalopolitanum Godescalci urbs capitalis fuerat et Lubeca Henrici. Henrico anno 1127 mortuo civitas anno 1129 in multos ducatus divisa erat, qui pedetemptim linguam et imperium Germanorum acceperunt. Anno 1068 germani Rethram urbem Venedorum paganorum sacram destruxerunt; Archona in Rugia insula novum templum maximum facta est, sed et ea anno 1168 a Waldemario Magno destructa est. Anno 1147 Germani et Poloni Henrico Leone duce expeditionem sacram contra Venedos fecerunt; Venedos tum non vicerunt, sed bellis posterioribus Henricus Leo terrarum Venedorum partem maiorem possedit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]