Utopia (Morus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Utopia. Ambrosii Holbenii imago ligno incisa, 1518.

Utopia, plenius De Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia Liber est liber a Thoma Moro scriptus.

Editiones[recensere | fontem recensere]

Pagina ex editione Basiliae ubi videtur alphabetum et lingua Utopiensium

Liber primum anno 1516 Lugduni Batavorum, iterum Parisiorum anno 1517, Basiliae iterum anno 1518 tertium editus est.

Liber primum Anglice anno 1551 redditus est, postquam in linguis Germanica, Francogallica Italicaque versa est.

Titulus tertiae editionis hic est:

De optimo rei publicae statu. Deque nova insula Utopia, libellus vere aureus, nec minus salutaris quam festivus, clarissimi dissertissimique viri Thomae Mori inclitae civitatis Londiniensis civis & vicicomitis.Epigrammata clarissimi dissertissimique viri Thomae Mori, pleraque e Graecis versa.—Epigrammata. Des. Erasmi Roterodami.—Apud inclytam Basileam.

Editio Francogallica Latinaque anni 1983[recensere | fontem recensere]

Thomas More: L’Utopie. Ou traité de la meilleure forme de gouvernement. Texte latin édité et traduit par Marie Delcourt. Les classiques de la pensée politique. Librairie Droz, Genève. 1983.

Quod Latine dicere vult: Thomas Morus. Utopia. Sive de optimo rei publicae statu. Scripta latina edita et in Francogallico conversa a Maria Cohortis. Scripta classica placitarum politicarum. Apud inclytam Droz Genavae anno 1983.

Nonnulla nomina graeca Utopiae Latine reddita[recensere | fontem recensere]

  • Abraxas: pristinum nomen insulae Utopiae. Abraxas verbum magicum Graecum est.
  • Utopia: Nusquamia
  • rex Utopus: rex Nusquamus
  • civitas Amaurotum: civitas invisibilis
  • Anemolii: qui nihil sunt nisi ventus.
  • fluvius Anydros: fluvius aqua carens
  • Nephelogetai: qui nubes incolant.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]