Abraxas

E Vicipaedia
Haec pagina nondum stipula est. Oportet intra sex menses corrigatur. Etiam in minimis apud Vicipaediam paginis necesse est contineantur:

Titulus in primo exordio typis crassioribus repetitus
Comprehensio (200 vel plurium litterarum) quae rem apte describat
Nexus extra-Vicipaedianus (sive et fons bibliographicus) qui et titulum et rem ipsam satis corroboret
Nexus interni caerulei ex hac pagina et in hanc paginam ducentes; categoriae caeruleae (quibus absentibus formula {{Dubcat}} ponatur); pagina annexa apud Wikidata (aut formula {{Nexus absunt}})
Cetera hac encyclopaedia digna, velut descriptio (explicationes, historica, exempla); imago necnon titulus suffixus; ceteri nexus externi siqui utiles sint; bibliographia.

Interpretationes vernaculae
Effigies mediaevalis daemoni Abraxae SECRETUM TEMPLI inscripta.

Abraxas est verbum magicum, ex Graeco ἀβράξας. Litterae Graecae numeros significant, sic:

α = 1; β = 2; ρ = 100; α = 1; ξ = 60; α = 1; σ = 200

Ergo:

α + β + ρ + α + ξ + α + σ = 1 + 2 + 100 + 1 + 60 + 1 + 200 = 365

365 est numerus dierum anni. Quod Abraxas verbum magicum est, nomen summi dei apud haereticos vel Gnosticos Aegypticos saeculo secundo erat. Posterioribus temporibus, Abraxas etiam nomen Luciferi vel Satanae erat.

Etiam verbum abracadabra ex Abraxas deductum esse videtur, sed etiam aliae opiniones sunt.

Thomas Morus et Utopia[recensere | fontem recensere]

Apud Thomam Morum in libro de Utopia insula fictica, Abraxas erat nomen insulae donec Utopia a rege Utopo nominata fuit. Ita scripsit initio libri secundi: "Sed Utopus, cuius utpote victoris nomen refert insula (nam ante id tempus Abraxas dicebatur) quique rudem atque agrestem turbam ad id, quo nunc ceteros prope mortales antecellit, cultus humanitatisquie? perduxit, primo protinus appulsu victoria potitus, passuum milia quindecim, qua parte tellus continenti adhaesit exscindendum curavit ac mare circum terram duxit."