Barcinonensis sum: Catalauniæ nasci, independentiam Catalauniæ volo et lingua Catalana mihi sermo patrius est. Et quoque linguam Hispanicam et linguam Lusitanam loquor, quia olim in Portugallia vixi. Gradum C1 linguæ Lusitanæ habeo. Linguas amo et per otium disco. İnter peregrinas linguas, summe mihi placet Serbica: primo, solus studebam illam, sed tunc privatas lectiones cœpi, ut magis discerem. İn præsentia medium gradum linguæ Serbicæ habeo, atque B1 gradum obtinui in universitate Belgradensis. Gradum B1 linguæ Dacoromanicæ consecutus sum in universitate Lucentina. Linguæ Russicæ studui in officiali schola linguarum “Barcino-Drassanes”, et etiam gradum B1 consecutus sum. Linguam Gallaicam, linguam İtalianam et linguam Occitanam scio, sed officialia diplomata non habeo nec curriculis interfui, nam has linguas didici quia mihi faciles sunt. Linguam Anglicam et linguam Francogallicam in schola didici dum faciebam Gradum Secundariæ Eruditionis, sed non permansi. Quibus linguis peius loquor: Anglice bene legere possum (Babel-3), sed sermonem Anglicum parum intellego. İtidem lingua Francogallica, sed cum simpliciore gradu (Babel-1). Et etiam linguæ Bulgaricæ et linguæ Macedonicæ studeo, sed in præsentia simplicissimum gradum harum duarum linguarum habeo.
Maxime tres series televisificas amo: Star Trek, Code Lyoko et Winx Club, et viciem de his seriebus in multis linguis habeo.