Disputatio Usoris:Josep Maria Roca Peña

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salve, Josep Maria!

Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!

Benvingut, Josep Maria, a la vicipaedia latina! Si tens dubtes, o quaslevol cosa, m'ho dius i vorem que es pot fer--Xaverius 11:02, 17 Novembris 2010 (UTC)[reply]

De nuntio[fontem recensere]

Hic est versio latina nuntii tui --Xaverius 19:53, 17 Augusti 2015 (UTC):[reply]

Barcinonensis (Catalaunia) sum, ita catalaunus sum et volo independentiam Catalauniae. Etiam linguas hispanicam et lusitanam loquor, quia olim in Portugallia vixi. Ego maxime televisificas tres series amo: Star Trek, Code Lyoko et Winx Club, et versiones in multis linguis habeo serium.

Si versionem in sermonem vel correctionem vis facere in (etc etc), nuntium mihi mittas cum petitione tua et hoc faciam; minime necesse est tibi nuntium scribere apudd paginam disputationis meam