Latinitas inspicienda

Benidorm

E Vicipaedia
(Redirectum de Urbs Benidormensis)
Jump to navigation Jump to search
Ora Orientalis (Hispanice Playa de Levante, Valetine Platja de Llevant seu Platja de la Xanca).

Benidorm aut fortasse urbs Benidormensis[1][2] (Valentine et Hispanice Benidorm) est municipium in Hispania in provincia Lucento intra Communitatem Valentinam. In commarca Marina Inferiore (Valentine Marina Baixa; Hispanice Marina Baja) et intra linguistici dominii Valentini zonam sita est.[3]

Clara periegetica urbs est propter oras et alacrem vitam nocturnam; una est ex destinationibus? optatissimis ad Mediterraneum sitis. Symbolum cuiusdam generis periegesis multitudinum, quae depingitur inordinata destinatione urbana (toto concreto), haec statio balnearis valde suavi climate fruitur, quod successui populari contribuit.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Urbem per viam N-332 aut per autoviam AP-7 acceditur. Municipale apud territorium sunt numerosae laophoricae stationes et statio tramviaria et subterranea Lucentina. Praestans eius locus ei singulare clima dedit, dulcibus tepidisque hiemibus et aestatibus amoenis maritimam propter auram. Geographica eius configuratio particularis ut circumdantes montes (consaeptum naturale Serrae Gelatae —Valentine Serra Gelada, Hispanice Sierra Helada— ad orientem; Serra Cortina —Valentine Serra Cortina, Hispanice Sierra Cortina— et Podium Campana —Valentine et Hispanice Puig Campana— ad septentrionem; et Collis Cala—Valentine et Hispanice Tossal de la Cala— ad occidentem) eam ex actione ventorum qui clima mutare possent protegant facit. Magna eius commodi pars urbe Benidormensi eius loco Mediterraneum apud litus, magnificam ante sinum, diviso in partes duas saxeo antiquae fortalitiae vertice et toti directioni ad meridiem debetur.

Tribus Benidormensibus oris vexilla caerulea, maxima dignitas ab Unione Europaea concessa, sunt. Hae tres orae Ora Orientalis (Hispanice Playa de Levante, Valetine Platja de Llevant seu Platja de la Xanca); Ora Occidentalis (Hispanice Playa de Poniente, Valetine Platja de Ponent); et Ora Mali Passus (Hispanice Playa de Mal Pas, Valetine Platja del Mal Pas) sunt, ad quas additur Crecca Thii Ioachimi (Hispanice Cala del Tío Chimo, Valetine Cala del Ti Ximo).

Barria, partitae, zonae[recensere | fontem recensere]

Municipium Benidormense constitutum est uno incolarum nucleo cum zonis definitis sicuti "La Cala", "Ponent", "Centre", "El Campo", "Foietes-Colònia Madrid", "Els Tolls", "El Castell aut Barri Vell", "Llevant", "Racó de L'Oix" et "Serra Gelada". Sunt circum celebria syncrotēmata[4] veluti "Barrina" aut "Urbanización Coblanca" et aliquae partitae[5] sicuti "Foia Manera", "Armanello", "L'Almafrà", "Sanç" seu "La Lloma" (hae tres ultimae crebro comprehensae nomine "l'Horta de Benidorm"), "L'Alfàs de Benidorm" aut "L'Alfàs de Baix" (adversus "L'Alfàs de Dalt", nomine quod accipiebat Lo Alfaç,[6] Valentine Alfàs del Pi).

Urbis Benidormensis tabula cum nominibus aliquarum viarum Valentine.
Toponimica tabula partitarum et aliorum notabilium locorum Benidormensium Latine.
Barrium aut partita[5] Latine aut latinizatum Barrium aut partita officiali nomine Valentine Barrium aut partita Hispanice
Altus Rii Agelli Alt de Rajadell Alto de Rajadell
Altus Vivesensis Alt de Vives Alto de Vives
Armanello Armanello Armanello
Bastitae Les Bastides Las Bastidas
Cala La Cala La Cala
Calvaria El Calvari El Calvario
Campus El Campo El Campo
Capanae Cabanes Cabanes
Carrariae Carreres Carreres
Caseta La Caseta La Caseta
Castellum-Barrium Antiquum El Castell-Barri Antic El Castillo-Barrio Antiguo
Columba Coloma Coloma
Cortina La Cortina La Cortina
Covae Les Coves Las Cuevas
Derramador Derramador Derramador
Fovea Canis Foia del Ca Foia del Ca
Fovea Boli Foia del Bol Foia del Bol
Fovea Manera Foia Manera Foia Manera
Fovea Sancti Iosephi Foia de Sant Josep Foia de Sant Josep
Fovea Veri Foia del Verdader Foia del Verdader
Fovettae Foietes Foietes
Iborra Iborra Iborra
Lilietum[7] Lliriet Lliriet
Lilietum de Thous[7] Lliriet de Thous Lliriet de Thous
Lloma La Lloma La Lloma
Marxasso Marxasso Marxasso
Media Leuca La Mitja Llegua La Media Legua
Murtal Murtal Murtal
Partita Almafraensis L'Almafrà Almafrá
Partita Cabutensis Cabut Cabut
Partita Fluixaensis Fluixà Fluixà
Partita Moraletensis Moralet Moralet
Partita Morgoigensis El Morgoig El Morgoig
Partita Palacietensis Palaciet Palaciet
Partita Planetensis El Planet El Planet
Partita Saltetensis El Saltet El Saltet
Partita Tollsensis Tolls Tolls
Pinus El Pi El Pi
Planities Assagadorensis Pla de l'Assagador Pla de l'Assagador
Planities Baioensis Pla de Baió Pla de Baió
Planities Caiola Pla de Caiola Pla de Caiola
Planities de Patiño Pla de Patiño Pla de Patiño
Planities Maravallensis Pla de Maravall Pla de Maravall
Planities Marci Pla de Marc Pla de Marc
Planities Quarterensis Pla del Quarter Pla del Quarter
Planities Rabosotensis Pla del Rabosot Pla del Rabosot
Recessus Oixensis Racó de l'Oix Rincón de Loix
Saladar El Saladar El Saladar
Saltus Aquae Salt de l'Aigua Salto del Agua
Sanctius Sanç Sanz
Serra Gelata Serra Gelada Sierra Helada
Tapiades Tapiades Tapiades
Turretta La Torreta La Torreta
Xixo XixoNuv Xixo

Vicina municipia[recensere | fontem recensere]

Municipium Benidormense iuxta municipia Lo Alfaç[8], Benimantell[9], Finestrat[10], Nucīa et Polop seu Palop[11] est.

Clima[recensere | fontem recensere]

Clima generis semiaridum est dulcibus cum hiemibus veribusque. Pluviae paulum abundant et distribuntur magnopere vere et autumno. Crebro torrentis modo effunduntur. Quarum medietas 300 mm non superat. Benidorm occidentali a vento Colli Cala et orientali a vento Serra Gelata protegitur.

Benidormensis tabula climatica
Ian. Feb. Mar. Apr. Mai. Iun. Iul. Aug. Sept. Oct. Nov. Dec. Anno toto
Diurna medietas mediarum temperaturarum (°C) 12 12 14 16 19 22 25 26 23 19 15 12 17,91
Praecipitationes (mm) 20,3 27,9 25,4 33 33 22,9 5,1 7,6 40,6 66 43,2 33 366,1
Fons: The Weather Channel

Accessus et vectura[recensere | fontem recensere]

Accessus[recensere | fontem recensere]

Urbem Benidormensem acceditur per viam n-332 et autoviam AP-7 (duo exitus ad portoria: 65A-Poniente et 65-Levante). Etiam urbem Benidormensem venitur laophorio e Lucento, Valentia aut Matrito.

Currus tramviarius Metropolitanus Lucentinus, antique tramen Marinae Lucentum cum Dianio connectebat et urbi Benidormensi et villagiis suum per tractum sitis operam navabat.

Vectura urbana[recensere | fontem recensere]

Circulari potest per urbem taxiraeda aut laophorio. Laophorii urbani diaconia a societate Llorente Bus', familiariter nuncupata "gua-gua", praebetur, qui operam navat circumiectis municipiis sicuti Lo Alfaç[8], Althaeae, Finestrat[10], Nucīae, Aloni seu Alloni [12] et Castro de Guadalest[13] non minus quam oris sicuti Recessui Albirensi (Valentine Racó de l'Albir) aut Creccae Finestratensi (Valentine Cala de Finestrat).

Historia[recensere | fontem recensere]

Initium et charta populationis[recensere | fontem recensere]

Anni 1435 exemplar chartae populationis anni 1325 Archivo Regni Valentiae.
Urbis Benidormensis amplificatio anno 1859.

Inventa sunt hoc in territorio Hiberorum et Romanorum vestigia. Recuperationis tempore, Arabicus fundus Lilieti (Valentine Lliriet) fuisse videtur. Quidquid sit, pagus minoris momenti fuisse videtur quia nomen Benidormensis urbis apud Llibre dels feyts regis Iacobi I non apparet, qui hanc provinciae Lucenti partem circum annum 1245 cepit.

Benidormense territorium, sicuti pleraque reliquae Marinae Inferioris (Valentine Marina Baixa; Hispanice Marina Baja) pars, admirallo Benardo de Sarrià concessum est. Hic ponderis dominus feudalis verus urbis conditor considerari potest, cum concedisset primam chartam populationis urbi Benidormensi die 8 Maii anni 1325, creando urbis castello. Huius documenti munus territorales huius novae urbis fines definire erat, quae se administrative a Baronia Polopensi[11] separavit et solum Christianarum familiarum institutionem attrahere conata est.

Strategice, urbis (aequaliter aliorum litoralium villagiorum sicuti Alonis seu Allonis [12] et Castro de Guadalest[13]) origines terrori illo tempore regenti debentur propter magnum Maurorum numerum qui hac in regione erant et possibilia foedera inter hos ultimos et eos regnorum Granatae ac Barbariae.

Anno 1335, invenitur localis Dominus Infans Petrus Aragoniae et Andegaviae, cui successit eius filius Alphonsus Aragoniae et Fuxii. Antea, Benidorm comitibus Dianii[14] tributa erat, redita ad coronam et denique nobilis Roderici Díaz de Mendoza territorio vendita, quia pecuniariae monarchae difficultates et bellicae causae eum coactae sunt ut multis dominiis directis se exueretur.

Incolae terribilibus Mazacum piratarum impetibus affecti sunt, primo circa annum 1410 et secundo, qui urbem castellumque vastavit, anno 1448. Per hoc ultimum impetum, piratae in servitutem plerosque incolas Benidormenses redegerunt, quod regionem depopulatum est. Saeculo XVI, castellum denuo aedificatum et amplificatum est, sed urbs, quae ad Baroniam Polopensem rediverat, paene tota depopulata mansit.

Secunda charta populationis et piscatus[recensere | fontem recensere]

Meliorata defensiva aedificia et conditus, ex anno 1666, riguus qui aquam intestina e commarca tulebat novos incolas attrahere sivit. Anno 1701, nova charta populationis urbi concessa est, quae sic independens commune facta est.

Anno 1715. villagium circiter 216 incolas habebat, qui 2700 exeunte saeculo XVIII attingerent. Hoc ingens demographicum incrementum eveniri potuit praecipue propter principalem activitatem piscandorum thunninorum per eorum migrationem, gratia circulorum retium (seu artificii thynnariae piscationis), cuius artificium potissimum incolae coluerunt.

Per Bellum Hispanicum Napoleonicum, Napoleonicae copiae coemeterium profanaverunt et castellum ruerunt.

Periegetica prosperitas et urbis ampliatio[recensere | fontem recensere]

Per saeculum XIX, incrementum pergit et timidae periegeticae experientiae incepit sicuti inauguratio sedis balnearium Virginis Suffragii.

Quamquam priores per annos viae communicationes inter Lucentum et Matritum melioratae sunt, alii locales sectores oeconomici in crisi erant; naves onerariae malam in periodum intraverunt, amissis ultimis transoceanicis coloniis (Cuba, Portorico et Philippinis) anno 1898; et, paulo postea, viticulturae prosperitas propter dactylosphaeram vitifoliae ineunte saeculo XX finita est. Haec oeconomica retardatio cum magna emigratione versus Cubam, maritimam Barcinonis partem et Provinciae Gaditanae litus se coniunxit. Hos per annos, portus ampliatus est et, anno 1925, primae villae in barrio Orae Orientalis (Hispanice Playa de Levante, Valetine Platja de Llevant) apparuerunt. Post Bellum civile Hispanicum, paulatim, oeconomicae activitates vires recuperaverunt, cum piscatu sicuti productivo campo praecipuo. Nihilominus, annis 1950, vera oeconomica transformatio accidere coepit. Ex una parte, anno 1952, praecipua societas piscatoria clausa est malum propter reditum, quod trauma plurimis familiis creavit; ex altera autem parte, anno 1956, hoc municipium urbis propositum probavit cuius scopus urbem ad periegesem destinatam creare erat, creandis viis designatis ad lineam cum orarum decursu. Ex illo tempore, interfuit magna traditionalium activitatum (piscatus agriculturaeque) translatio versus periegesis sectorem, qui tunc urbis prosperitatis fundamentum factus est. Hispanica periegesis spatium cum aliarum Europaearum nationum peregrinatoribus participare coepit, initio eorum propriis vehiculis, deinde, aperto aëriportu Altetano anno 1967, per volatus conducticios. In praesenti, Benidorm una primarum periegeticarum urbium in tota Mediterranea regione est.

Demographia et urbanismus[recensere | fontem recensere]

Caeliscalpium Intempo.
Deversorium Gran Hotel Bali.

Anno 2007, Benidorm 69 058 incolas habebat, quamvis magna residentium advenarum pars in censum relata non est. Circa 100 000 incolarum tunc anniverse esse aestimatur. Praeterea, 29,3% incolarum peregrinae nationalitatis, praesertim Britannicae originis aut aliarum Unionis Europaeae nationum, sunt.

Cum 26 caeliscalpiis pro solum 69 000 incolis, Benidorm locus cum maximo caeliscalpiorum numero pro incola in toto orbe terrarum et secunda urbana unitas cum maximo caeliscalpiorum numero pro metro quadrato, solummodo post Manhatam Novi Eboraci, est. Benidorm Hispanica urbs est cui sunt plurima caeliscalpia ante Matritum et Barcinonem et est una apud urbes cum minus quam 100 000 incolarum quae maximum eorum numerum tenent.

Altissimum aedificium in Hispania inter 2002 et 2006, Gran Hotel Bali, altissimum deversorium in Europa est. Altissimum residentiale aedificium in Europa immolitum est; 200 metra altum, Intempo nuncupabitur. Haec insula, initio concepta ut urbis renovatio et novus pulsus notarentur, simulacrum Hispanici praediatorii culminis facta est. Nihilominus, hoc aedificium aliquas vicissitudines cognovit. Apud quas notandissima sine dubio est revelatio facta cum 94% totius aedificium constructae erat, ut insula anabathro ultra vicesimam tabulationem careat.[15] Hoc propositum suum symboli aspectum manet, sed ammodo hoc e relicto urbanismo ad aliquam appropinquationem et immoderationem et lucri effectus.[16]

Attamen, haec immodica architecturae verticalitas usque ad illum tempus desidiae non debita est; sed ab urbanistis cupita cogitataque est qui ibi desitum nimis magnae urbis extensioni viderunt. Urbs igitur Benidormensis relative paulo extensa est respectu incolarum quos tenet.

Demographica urbis Benidormensis evolutio[17]
1787 1857 1877 1887 1900 1910 1920 1930 1940
Incolae 2 526 3 720 2 905 3 498 3 417 3 113 2 976 2 726 2 955
1950 1960 1970 1981 1991 1996 2001 2006 2007
Incolae 2 726 6 259 12 124 25 544 42 442 50 040 51 873 67 627 69 058

Localis civilitas[recensere | fontem recensere]

Postquam maioritates pluralitatesque Factioni socialisticae operariae Hispanicae (Hispanico acronymo PSOE) in comitiis. restituta democratia anno 1977, datae essent, urbs Benidormensis Factioni Populari (Hispanico acronymo PP) e comitiis generalibus anni 1993 favit. Factio Popularis dominium in coetum municipalem localibus comitiis anno 1995 consecuta et 14 e 25 municipalibus sedibus comitiis annorum 1999 et 2003 adepta est. Anni 2007 comitia huic factioni unius sedis super Factionem socialisticam seu PSOE maioritatem, sed dissentiones intra Factionis Popularis seu PP circulum ad reprehensionis rogationem contra Factionis Popularis alcaldem Septembre anni 2009 duxit, in cuius locum socialista Augustinus Navarrus substitutus est.[18]

E localibus anni 2015 comitiis, politica compositio in coetu municipali erat haec:[19]

Factio[19] Sedes
Factio Popularis Hispanica 8
Factio socialistica operaria Hispanica 7
Ciudadanos por Benidorm 3
Ciudadanos 3
Liberales 2
Compromís 2

Notabilia monumenta locaque[recensere | fontem recensere]

Maenianum Mediterranei. In recessu sinistrorsum, Insula Benidormensis.
Castellum harenosum in Ora Orientali.
Crux (Valentine La Creu).
Litus Benidormense.
Ora Occidentalis (Hispanice Playa de Poniente, Valetine Platja de Ponent).
  • Turris Linguae Caballi (Valentine Torre de la Punta del Cavall). Bonum utilitatis culturalis declarata. Invenitur in Lingua Creccularum (Valentine Punta de les Caletes) seu Lingua Caballi (Valentine Punta del Cavall). Cognoscitur etiam nomine "Turris Creccularum" (Valentine Torre de les Caletes). Sita est intra perimetrum Consaepti Naturalis Serrae Gelatae (Valentine Serra Gelada, Hispanice Sierra Helada).
  • Collis Cala (Valentine Tossal de la Cala). Agitur de sede Hiberica tarda, inter saecula III et I a.C.n., distincta sicuti loco commercii et navium statione longinquo e tempore.
  • Apopsis Linguae Canfaliensis seu Alfaligensis (Valentine Mirador de la Punta del Canfali). Super rupe duas oras dividente, fortalitia quae defensioni contra expeditiones piratarum Algerinorum et Mazacum inter saecula XIV et XVI proderat invenitur. Castellum denique relictum est, e quo solum moenium relicta manent usque ad nostram memoriam.
  • Ecclesia Sancti Iacobi et Sancta Annae (Valentine Església de Sant Jaume i Santa Anna). Sita est in superiori antiquae urbis parte, super colle Canfaliensi. Inter annos 1740 et 1780 constructa est, inventa Virgine Suffragii, sancta patrona urbis.
  • Deversorium Gran Hotel Bali,186 metra altum, altissimum aedificium in Hispania usque ad annum 2006 fuit.
  • Insula Benidormensis (Valentine Illa de Benidorm). Parva triangularis insula cum oris.
  • Insuletum Medianum (Valentine Illeta Mitjana).
  • Crux (Valentine La Creu). Super Serra Gelata crux evangelicae missionis finem anno 1962 repraesentans invenitur. Prospectus in tres oras pretiosissimus est apud periegetas, amantes, peregrinatores et photographos.

Festa et celebrationes[recensere | fontem recensere]

Festum patronale[recensere | fontem recensere]

Festum patronale, honore Virginis Sufragii (Valentine Mare de Déu del Sofratge) et Sancti Iacobi apostoli, secundo fine hebdomadis Novembris incipit et die Mercurii sequente finit, quinque dies per quos urbs obsequium suae sanctae patronae praebet; iuvenes et minus iuvenes in sodalicia (Valentine penyes), omnia a Consociatione Sodaliciorum "Virgen del Sufragio" recta, se coniungunt. Haec sodalicia se congregant ad participanda donaria, religiosas pompas et dissimiles activitates et festa ordinata a Commissione Festi Maioris Patronalis. Traditio ut haec sodalicia nomen generatim Valentine ad typicam sententiolam seu typica elementa Benidormensia referens capiant facit.

Alia festa[recensere | fontem recensere]

Totum per annum, aguntur multa festa urbe Benidormensi. Aguntur Martio Faculae (Hispanice Fallas, Valentine Falles), Pervigilium Sancti Ioannis Baptistae (Hispanice Fiestas de San Juan, Valentine Nit de Sant Joan) Iunio et Octobre Mauri et Christiani (Hispanice Moros y cristianos et Valentine Moros i cristians).

Etiam memorandae sunt consociationes festivae qui alia festa agunt sicuti Peregrinationem Roris (Hispanice El Rocío), Sanctum Antonium, Sanctum Isidorum, Nostram Dominiam Carmeli, festum Castellae-Manicae, festum Asturiarum etc...

Eventus[recensere | fontem recensere]

Unus apud eventus qui claram urbem Benidormensem fecit Festi Internationalis Carminis Benidormensis instructio ex anno 1954 est, licet hoc festum obsoleverit et numerum exprobationum propter suas plurimas mutationes (anno 2005 clauso in aedificio actum est) acceperit; ideo eius continuitas in dubio posita est.

Consaepta[recensere | fontem recensere]

Clari homines[recensere | fontem recensere]

Ars athletica[recensere | fontem recensere]

Urbi Benidormensi est praecipua societas manufollica Club Balonmano Benidorm. Urbs hospitio Campionatus mundanos birotationis in cursu anno 1992 excepit.

Stationis adventus apud Circuitum Hispaniae

Coniunctio communium[recensere | fontem recensere]

Urbs Benidormensis coniunctorum communium inceptum alia apud instituta ab Unione Europaea aut Foederatione Hispanica municipiorum et provinciarum (Hispanice Federación Española de Municipios y Provincias) promotum participat. Hoc propter inceptum, haec sunt urbes coniunctae cum urbe Benidormensi:[20]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Confer binomen "Eoclavatorella benidormensis".
  3. Lex 4/1983 diei 23 Novembris anni 1983 de usu et docentia linguae Valentinae (Hispanice et Valentine).
  4. Confer Neograecum vocabulum "συγκρότημα".
  5. 5.0 5.1 Du Cange et al., Glossarium mediæ et infimæ latinitatis.
  6. Liber patrimonii Regii Valentiae, ubi dicitur "quatuor fanecatas terrae in termino dicto Lo Alfaç, in horta Algezirae".
  7. 7.0 7.1 Histobenidorm, ubi dicitur " (...)Respecto a la etimología de Lliriet, la palabra que aparece en los documentos de la Edad Media es "Liriet" y es muy probable que ese fuera el nombre que tenía en época islámica. (...) Aunque la palabra "Liriet" existía en época musulmana, los investigadores están de acuerdo en afirmar que no es un topónimo de origen árabe. Se ha sugerido que podría derivar del latín "lillietum" que significaría "lugar donde abundan los lirios"".
  8. 8.0 8.1 Liber patrimonii Regii Valentiae, ubi dicitur "(...) quatuor fanecatas terrae in termino dicto Lo Alfaç, in horta Algezirae (...)".
  9. Liber patrimonii Regii Valentiae, ubi dicitur "(...) et alcareas de Benimantell et Benicecli, in dicta valle (...)".
  10. 10.0 10.1 Liber patrimonii Regii Valentiae, ubi dicitur "(...) Castrum et vallis de Finestrat (...)".
  11. 11.0 11.1 Liber patrimonii Regii Valentiae, ubi dicitur "(...) Polop aut Palop (...)".
  12. 12.0 12.1 Articulus "Allon" apud Vicipaediam Catalanam, ubi dicitur "Allon (IPA: [alon]) o Alonis és una antiga ciutat romana situada en l'actual municipi de la Vila Joiosa (...).".
  13. 13.0 13.1 Liber patrimonii Regii Valentiae, ubi dicitur "(...) ut vendant castrum de Guadalest infanti Petro, (...)".
  14. Lexicon Universale Hofmann.
  15. Espagne : ils construisent une tour de 47 étages et oublient les ascenseurs, Le Parisien, Idibus Augustis anni 2013.
  16. [1]
  17. Fontes Alteraciones de los municipios en los Censos de Población desde 1842, Series de población de los municipios de España desde 1996. Ex anno 1997, haec data sunt Kalendis Ianuariis. Anni 1787 data veniunt e census de Floridablanca, citata a Bernat i Martí et Badenes Martín apud Crecimiento de la población valenciana. Análisis y prevención de los censos demográficos (1609-1857), editiones Alfons el Magnànim. Valentiae, anno 1994.
  18. Las Provincias die 22 Septembris anni 2009.
  19. 19.0 19.1 http://resultados.elpais.com/elecciones/2015/municipales/17/03/31.html
  20. «Municipios de la provincia de Alicante hermanados». Deputatio Lucentina. Inspectum pridie Kalendas Decembres anni 2016.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]