Uppa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Uppa
Uppa in Tula (chartula cursualis anni 1912)
Longitudo 345 chm
Altitudo fontis 220 m
Decursus aquae 40,2 (89 chm ab ostio) /s
Area systematis 9 510 chm²
Fons Verchoul'e vicus
Ostium Occa
Regio Regio Tulensis Russiae

Uppa[1] (Russice Упá) est flumen in regione Tulensi Russiae. In planitie elevata Voloviensi incipit et per elevationem Russiae mediae[2] fluit flexus maximos evolvens. In Occam influit. Tula urbs maxima regionis caput et Odoiovia et Sovetsk urbes (prope quam receptaculum aquae constructum est) ad Uppam sitae sunt. Nomen de radice Baltico flumen significante derivatum est (Lettonice Upe, Lituanice Upė).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gerardi Mercatoris tabula «Taurica Chersonesus. Nostra aetate Przecopsca et Gazara dicitur» (1595); Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 567. Vel Upa, — Abraham Göllnitz[de] Compendium geographicum, Amstelodami 1649, p. 192 (Textus apud Google Books). Vel Huppa, — Alexandri Guagnini Sarmatiae Europeae descriptio, 1578, p. 5.
  2. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Среднерусская возвышенность.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 53°35′55″N 37°56′27″E, 54°2′8″N 36°20′5″E • GeoNames
Vicimedia Communia plura habent quae ad Uppam flumen spectant.