Chartula cursualis

E Vicipaedia
Orae divitis chartula cursualis anni 1898

Chartula cursualis[1] est chartula ad epistolam per cursum publicum sine involucro[2] mittendam destinata, e chartone facta, saepe photographema vel picturam alio genere habens. Inscriptio, pittacium cursuale cum sigillis et epistola ipsa in una chartula coniunguntur et aperte mittuntur; pretium cursuale epistolarum talis generis minus est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Annis sexagesimis saeculi XIX in Germania et Austria epistolas aperte mittendis multi proponebant; fortasse in Austria anno 1869 chartulae cursuales usurpari incipiunt. Lutetiae anno 1878 in Congressu cursuali orbis terrarum secundo(de) forma chartulae 9 × 14 cm statuta est. Anno 1925 dimensiones mutatae sunt et 10,5 × 14,8 cm factae.

Chartula cursualis Francogallica anni 1874 cum pittacio, sigillo et inscriptione; epistola ipsa in altera parte scripta est
Chartulae cursualis Theodiscae partes ambae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).; Cfr. versionem Latinam vocabuli Hispanici tarjeta postal apud Iosephum Ioannem del Col (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. p. 1035. ISBN 9789509771345 [PDF]; vel charta/scida/scidula cursoria/diribitoria/epistolaris etc.
  2. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).; Cfr. versionem Latinam vocabuli Hispanici sobre apud Iosephum Ioannem del Col (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. p. 1000. ISBN 9789509771345 [PDF].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]