Unio Esperantica Badeniae-Virtembergiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Unio Esperantica Badeniae-Virtembergiae (compendiarie: BAVELO - Baden-Virtemberga Esperanto-Ligo) sodalitas secundaria agilissima in gremio Associationis Esperanticae Germanicae (GEA) est. Res omnes ad Esperanticum in Badenia-Virtembergia pertinentes bene curare eis in animo est.

Praesidium BAVELO anni 1982, quo Esperantica vere vigebant. Videntur inde a latere sinistro: Bernardus Eichkorn presbyter, Helga Windisch, Maria Vitalyos, Aloysius Eder magister, Sigfredus Krüger, Iosephus Schiffer magister, Irmtraud Bengsch - praeside Ricardo Reuchlin absente.

Historia[recensere | fontem recensere]

Nazismo saeviente Esperantica debilitata atque suffocata erant, itaque annis inter 1936 et 1945 unio localis non exsistebat. Cum post annum 1945 limites novi terrarum foederalium diu incerti manerent, esperantistae ipsi agere coeperunt. Anno 1947 sodalitatem SOGELO (Sud-Okcidenta Germana Esperanto-Ligo) condiderunt ubi non solum Badenia-Vitembergia sed etiam Rhenania-Palatinatus comprehendebantur. Anno 1982 ad structuras politicas melius observandas unionem SOGELO abrogaverunt et die 16 Maii in Meßkirch sodalitas BAVELO nata est. Iuvenes autem esperantistae anno 1983 proclamaverunt sese libentius congregaturos in sectione propria praetitulata BAVELido.

Statuta muneraque[recensere | fontem recensere]

Socii GEA in Badenia-Virtembergia habitantes ipso facto membra ad BAVELO sunt. Qui quotannis conventum generale visitent, ut labores et aerarium critice aestimentur observenturque. Omni altero anno eligendum est praesidium consistens in praeside, praeside vicario, secretario, arcario et in quinque aliis hominibus. Inter homines in praesidio operam dantibus numerantur nunc Aloysius Eder, Barbara Bertrand, Cornelia Majer, Inga Simon, Ioachim Wagner, Ursula Niesert.

Scopus principalis sunt motionis promotio in terra foederalis et conventuum variorum institutio. Ut lingua Esperantica vere vinculum communicationis internationalis esse possit, inde ab anno 2001 cum sociis in Francia orientali (Espéranto France-Est) et cum Helvetiis (Svisa Esperanto-Societo) artae cooperationes fiunt

Communicationis praeconialis instrumenta nonnulla ecce:

  • Annis inter 1983 et 1991: editio periodici Esperanto in Baden-Württemberg omni altero mense, quod moderabatur Aloysius Eder
  • Ex anno 1991: litterae encyclicae Rundbrief
  • Ex anno 2007: servitia litterarum annuntiarum interretialiter dandarum
  • Ex anno 2011: paginae domesticae interretialis constitutio

Conventus, greges, radiophonia[recensere | fontem recensere]

Seminarium anno 2003 in Oberkirch habitum, una cum sociis e Francogallia

Ecce conventuum exempla:

  • BAVELO-seminario: conventus fine septimanae cum cursibus linguae ediscendae; habentur et in Germania en in Francia
  • Esperanto-tago Baden-Virtemberga: congressus annualis cum excursionibus; celebratur quotannis
  • Gaja Semajnfino: fines septimanae cum argumentis diversis ubi res leviores disputantur
  • Konsilantaro: permutatio scientiarum inter motionis duces; convenitur si oportet solummodo
  • BAVELO-migrado: migrationes bis in anno
  • Blue floras la genciano: invitatio iuvenum ut Austriam melius cognoscant et cum Austriacis esperantistis consuetudines contrahant (ex anno 2005)
  • Amika tago: ex anno 2001 esperantistae Friburgenses Francogallos invitant et postea ipse invitantur
  • BAVELO-seminarioj: e.g. in Rastatt anno 2010 Francogallis participibus
  • 94-a Germana Esperanto-Kongreso: anno 2017 Congressus Esperanticus Germanicus XCIV Friburgi celebratus est in quo Udalricum Brandenburg praesidem GEA creaverunt

Greges Esperantice loquentium habent variae urbes, velut: Ala, Friburgum, Heidelberga Hailprunna, Herrenberg, Carolina Hesychia, Constantia, Oberkirch, Rottovilla, Stuttgardia, Tubinga, Villingen-Schwenningen. Statio radiophonica Radio Dreyeckland Friburgensis Conrado Gramelspacher moderatore emissiones Esperanticas hebdomadarias offert.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]