Iosephus Schiffer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Iosephus Schiffer magister, anno 2007

Iosephus Schiffer, (natus anno 1939 in hodierna Rhenania Septentrionali-Vestfalia) Esperantici fautor et magister rude donatus Germanus est. Hominibus quorum sermo patrius lingua Theodisca libros didacticos in Esperanticis pretiosissimos donavit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Studiis in Universitate Coloniensi perfectis linguas Anglicam et Francogallicam discipulos docebat. Agebatur non de gymnasio sed de ludis quibusdam professionalibus, ubi iuvenes recte ad munera specialia implenda pararentur.

Anno autem 1977 idioma Zamenhofianum ediscere coepit et paulo post turbam asseclarum in Villingen-Schwenningen congregavit. A principio Iosephus ibi tirones discendi cupidos sermonem Esperanticum variis cursibus docuit. Tum Institutum Esperanticum Germanicum quod dicitur (Germana Esperanto-Instituto) eum examinatorem officialem creatum esse declaravit atque personavit.

In Unione Esperantica Badeniae-Virtembergiae officia multa et gravia sibi assumpsit; membrum est etiam apud Universalem Societatem Esperanticam et Associationem Esperanticam Germanicam. Fundamento instructorio erant eius libri definitivi variis in gradibus optime exarati, qui omnes in serie MIA SERIO editi sunt.[1]. Cum auctoris permissu lectiones plures etiam in emissione radiophonica Turingio Internacia, quae Erfordia vulgatur, in docentia adhibitae sunt.

Uxor eius est Maria Schiffer, esperantista fidelis et illa.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]