Ulysses Aldrovandus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ulysses Aldrovandus
Res apud Vicidata repertae:
Ulysses Aldrovandus: imago
Nativitas: 11 Septembris 1522; Bononia
Obitus: 4 Maii 1605; Bononia
Patria: Dicio Pontificia

Officium

Munus: entomologus, naturae peritus, botanista, ornithologus, zoologist, pictor, Medicus, Praeceptor, professor
Patronus: Alma Mater Studiorum

Ulysses Aldrovandus[1] (natus Bononiae die 11 Septembris 1522; ibidem mortuus die 4 Maii 1605) fuit professor universitatis Bononiensis rerumque naturalium scriptor eruditus.

Alumnus fuit universitatum Bononiensis et Patavinae. Iuribus et philosophiae a principio studuit, deinde medicinae. Philosophiam logicamque ab anno 1554 Bononiae docuit, sed ab anno 1561, primus omnium lector philosophiae naturalis ordinarius, de fossilibus, plantis et animalibus professus est. Amicus Francisci Medices, plantarum in horto botanico Medicaeo Pratolini elaborato catalogum confecit. Iacobus Ligotius pictor tam pro Aldrovando quam pro Francisco Medicaeo naturalium rerum imagines designavit.

Operum eius Latine scriptorum maxima pars post mortem divulgata est. Herbarium plantarum desiccatarum congessit, voluminibus quattuordecim ordinatum, quod hodie apud hortum botanicum Bononiensem servatur et imaginibus interretialibus perlegi potest.



Opera[recensere | fontem recensere]

Ulysses Aldrovandus ab Augustino Caracio pictus
  • 1574 : Antidotarii Bononiensis, sive de usitata ratione componendorum miscendorumque medicamentorum epitome textus
  • 1599-1603 : Ornithologiae libri XII (Bononiae 1599-1603, 3 tomi; ultima editio Bononiae 1861) textus vol. 1 vol. 2 vol. 3
  • 1602 : De animalibus insectis libri VII textus (ultima editio 1638)
  • 1606 : De reliquis animalibus exsanguinibus libri IV, post mortem eius editi; nempe de mollibus, crustaceis, testaceis, et zoophytis textus (ultima editio 1654)
  • 1613 (Ioannes Cornelius Uterverius, Hieronymus Tamburinus, edd.) : De piscibus libri V, et De cetis lib. unus textus
  • 1621 (Ioannes Cornelius Uterverius, Thomas Dempsterus baro a Muresk, Hieronymus Tamburinus, edd.) : Quadrupedum omnium bisulcorum historia textus
  • 1637 (Bartholomaeus Ambrosinus, ed.) : De quadrupedibus digitatis viuiparis libri tres, et De quadrupedibus digitatis ouiparis libri duo Textus
  • 1640 (Bartholomaeus Ambrosinus, ed.) : Serpentum et draconum historiae libri duo textus
  • 1642 (Bartholomaeus Ambrosinus, Marcus Antonius Bernia, edd.) : Monstrorum historia cum paralipomenis historiae omnium animalium textus
  • 1648 (Bartholomaeus Ambrosinus, ed.) : Musaeum metallicum in libros IV distributum textus
  • 1648 (Ioannes Cornelius Uterverius, Marcus Antonius Bernia, edd.) : De quadrupedibus solidipedibus volumen integrum textus
  • 1667 (Ovidius Montalbanus, ed.) : Dendrologiae naturalis scilicet arborum historiae libri duo: sylva glandaria acinosumque pomarium textus

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Ulysses Aldrovandus": vide textum huius imaginis; "Ulyxes Aldrovandus" vide inscriptionem

Nexus externi[recensere | fontem recensere]