Franciscus Calceolarius
Franciscus Calceolarius, vulgo Francesco Calzolari (natus Veronae die 10 Iulii 1522; Ripulis[1] die 5 Martii 1609 mortuus) fuit pharmacologus et botanista. Filius speciarii, munere patris functus est. In universitate Patavina eruditus est, ubi Aloysium Anguillaram(it) audivit. Eo tempore Ulyssem Aldrovandum cognovit atque per eum Lucam Ghinium. Saepe montem Baldum prope Veronam peragrabat, plantas rariores semper quaerens; quarum expeditionum celeberrima est illa anno 1554 suscepta, comitantibus Aldrovando, Anguillara, Andrea Alpago Bellunensi. Narrationem brevem huius itineris Calceolarius ipse post duodecim annos divulgaverit, titulo Il viaggio di Monte Baldo; cuius opusculi versio Latina anno 1571 prodiit. Calceolarius musaeum Veronae confecit quod Benedictus Cerutus, adiuvante Andrea Chiocco, descripserit.
Scripta
[recensere | fontem recensere]- 1566 : Il viaggio di Monte Baldo della magnifica città di Verona. Venetiis: appresso Vincenzo Valgrisi Textus apud Internet Archive
- 1571 : Iter Baldi civitatis Veronae montis. Venetiis: Valgrisius Textus
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "in amoenissimam quandam suam villam cui Ripulae nomen, ad Baldi radices, se contulit": Cerutus (1622) p. 15
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Benedictus Cerutus, Andreas Chioccus, Musaeum Franc. Calceolarii iun. Veronensis. 1622 Textus apud Internet Archive
- Giuliano Gliozzi, "Calzolari, Francesco" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 1974)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • • IPNI |