Kulturkampf

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gryllus in Kladderadatsch, 1875: Latrunculis ludunt summus pontifex Pius IX et cancellarius Borussicus Otho de Bismarck

Kulturkampf (querelae culturales) est terminus technicus Theodiscus historicus pro rixis inter Ecclesiam Catholicam et potentiam publicam/statalem in Germania, praesertim in Borussia ex anno 1872.

Expansio[recensere | fontem recensere]

Lapis catholicorum tempore querelarum culturalium Utscheid Eiflae erectus

In initio, anno 1873 terminum illum Rudolphus Virchow politicus in sensu querelarum in favorem culturae adhibuit, quod ultramontanismi fautores irridenter tamquam pugnam contra cultum catholicum interpretabantur. Itaque officiales Borussici fortasse interdum nimis morosi tetricique a catholicis agitatoribus statim inimici Curiae Romanae, quasi milites gloriosi culturales vocabantur.

Postea diurnarii et historici utebantur ista voce etiam ad similia describenda quae in aliis terris, ubi politica ecclesiastica politicae saeculari collidebat (in Helvetia, Belgio, Francia, Hassia, Badenia), fiebant.

Origo, actio, reactio[recensere | fontem recensere]

Inscriptio in statua Bismarckiana Hartsburgi, qua poenitentiae actio a Bismarck stricte excluditur

Fundamento litibus erat liberalismus et emancipatio burgensis ante Ecclesiam: ecclesiastici multi altera a parte privilegia sua (politica) amittere noluerunt, immo ecclesias nationales diversas catholicas magis anguste Romae adunabant. Infallabilitas papae (1870) et Syllabus errorum (1864) ligitia auxerunt necnon Centrum in parlamento Germanico. Otho de Bismarck ita unionem inter inimicos Imperii Germanici intra et extra terram impedire voluit.

Dispositus anticatholici maioris momenti in Germania erant hi:

  • Paragraphus de ambonis abusu (Kanzelparagraphen) anno 1871 (StGB, §130a; vigebat usque annum 1953) ne parochi in fanorum pulpitis de politica praedicarent
  • Leges contra iesuitas (Jesuitengesetz), 1872: interdicuntur iesuitis actiones publicae omnes in Germania (e.g. Franciscus Xaverius Wernz in Imperium Austro-Hungaricum confugere debuit)
  • Dissolutio sectionis catholiciae in minsterio de educatione, 1871
  • Observatio scholarum cunctarum publica (Schulaufsichtsgesetz), 1872
  • Quattuor leges Maiae (Maigesetze): clerici examine culturali statali onerantur
  • Leges de monasteriis (Klostergesetze): anno 1875 in Borussia omnes conventus nisi hospitales supprimuntur
  • Connubii civilis introductio (Zivilehegesetz) anno 1876: matrimonium ante altare factum publice non iam valet
  • Elenchi publici civiles pro libris baptismalibus (Familienbuch)
  • Finis subventionis statalis omnis pro Ecclesia catholica (Brotkorbgesetz), 1875

Cum catholici papa Pio IX hortante leges repudiarent, episcopi atque clerici haud pauci aut dimissi aut capti sunt. Quoniam factio Zentrumspartei crevit, Bismarck cum papa Leone XIII agere coepit. Itaque Legibus pacis (Friedensgesetze) annorum 1880 et 1887 rixae pro forma saltem terminatae sunt.

Tamen nonnullae leges et porro vigebant (e.g. quoad educationem, desertionem gremii ecclesiastici, res pecunarias, connubia). Privilegia iesuitarum non ante annos 1904 et 1917 restituta sunt.

In Badenia, Bavaria et Hassia rixae solummodo in educatione ortae sunt. Difficultates Helveticae praesertim in pagis Genavae, Soloduro et Berna erant; annis inter 1874 et 1920 relationes officiales inter Helvetiam et Vaticanum non exstabant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Manuel Borutta: Antikatholizismus. Deutschland und Italien im Zeitalter der europäischen Kulturkämpfe. Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae 2011², ISBN 978-3-525-36849-7.
  • Christopher Clark und Wolfram Kaiser (edd.): Kulturkampf in Europa im 19. Jahrhundert. Leipziger Universitätsverlag, Lipsiae 2003.
  • Georg Franz: Kulturkampf. Staat und katholische Kirche in Mitteleuropa. Verlag Georg D.W.Callwey, Monaci 1954.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Kulturkampf spectant.