Pronuntiatus paenultimus
Appearance
Pronuntiatus paenultimus (vel etiam regula paenultimi pronuntiatus) praecipit qua in parte Latina verba rite sunt pronuntianda, id est aut in parte paenultima aut antepaenultima.
Verba duarum syllabarum longiora in paenultima pronuntiari solent, si haec syllaba natura est longa sive compluria consonantia integrali verbi parte nituntur.
Exempla:
- agricola: paenultima syllaba est brevis: itaque in antepaenultima pronuntiatur.
- imprīmīs: paenultima syllaba natura est longa; itaque eadem in parte pronuntiatur.
- secundus: licet vocalis paenultimae syllabae brevis sit, tamen compluribus consonantibus obstruitur, qua re in paenultima pronuntiatur.
Excipiuntur hac regula syllabae mutae cum liquidis dictae, id est coalitio consonantium [g], [k], [d], [t], [b], [p] atque [l], [ł] et [r]. Exempli gratia eo modo fit in verbo tenebrae.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Christian Touratier: Lateinische Grammatik. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadtiae 2013, ISBN 978-3-534-72634-9, p. 30 s