Jump to content

Caesura

E Vicipaedia

Caesura (Graece τομή) in metrica est finis vocabuli hoc loco versus necessarius, qui in omnibus vel multis versibus iteratur et versum in hemistichia vel cola dividit.

In metrica classica solum iste finis vocabuli necessarius "caesura" nominabatur, qui pedem in partes caedat; qui autem inter pedes caditur, est diaeresis. Sed in metrica nova vox "diaeresis" oblita est, et quicumque finis vocabuli necessarius "caesura" nuncupatur.

Exempli gratia, hexameter dactylicus Graecus caesuram mediam plerumque habet, cuius duae formae sunt; saepius caesura media est "semiquinaria" (πενθημῐμερής), quae pedem tertium dimidiat (et sic quinque dimidias partes pedis a reliqua parte lineae separat):

ς εἰπν ἡγεῖϑ᾽, || ἡ δ᾽ σπετο Παλλὰς Ἀϑήνη...
(Homerus, Odyssea I, 125)
Áurea príma satá [e]st || aetás, quae víndice núllo…
(Ovidius, Metamorphoses I, 89)

Rarior est caesura "post tertium trochaeum" (τομή κᾰτά τρίτον τροχαῖον):

Οἰωνοῖσί τε πσι· || Δις δ᾽ ἐτελείετο βουλη...
(Homerus, Ilias I, 5)
Pándite núnc Helicóna || deáe, cantúsque movéte…
(Vergilius, Aeneis VII, 64)

Si caesura media abest, in tria cola versus dividitur caesuris duabus, quarum prima est "semitrinaria" (τριθημιμερής), altera "semiseptenaria" (ἑφθημιμερής):

Διογενς || Λαερτιάδη, || πολυμήχαν᾽ Ὀδυσσεῦ...
(Ilias II 173)
Quídquid id ést, || timeó Danaós || et dóna feréntes...
(Vergilius, Aen. II, 49)

Si semiseptenaria abest, "diaeresis bucolica" (διαίρεσις βουκολική) invenitur, quae pedes quintam et sextam separat.

Trimeter et tetrameter

[recensere | fontem recensere]

Trimeter iambicus caesuram post ancipitem secundam habet:

Θεοὺς μὲν αἰτῶ || τνδ' ἀπαλλαγν πόνων,
φρουρς ἐτείας || μκος, ἣν κοιμώμενος...
(Aeschylus, Agamemnon 1-2)
Satór deorum, || cúius excussúm manu
utráeque Phoebi || séntiunt fulmén domus...
(Seneca, Hercules Oetaeus 1-2)

Tetrameter trochaeicus non caesuram, sed diaeresin post dipodiam secundam habet;

θυμέ, θύμ', ἀμηχάνοισι || κήδεσιν κυκώμενε...
Archilochus, frg. 128
Vér novum, ver iám canorum, || vére orbis nátus est...
(Pervigilium Veneris 2)

In versibus melicis variae caesurae inveniuntur, sicut et in versibus recentioribus.

  • West, M.L. (1982). Greek Metre. Oxoniae. pp. 38, 98, 152.
  • Maas, P. (1962) Griechische Metrik p. 60.