Gaudeamus igitur

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Chartula cursualis quae signa vitae traditionalis discipulorum in Germania exhibent, anno 1898 impressa.
Academici equitantes

"De Brevitate Vitae" est carmen quod plerumque a iuvenibus canitur, praecipue a scholasticis academicis, et ex primis verbis "Gaudeamus igitur" saepissime appellatur.

Textus anno 1781 impressus (Kindleben, 1781).[1]

Gaudeamus igitur,
Iuvenes dum sumus,
Post molestam senectutem :,:
Nos habebit humus.

Ubi sunt, qui ante nos
In mundo fuere,
Vadite ad superos,
Transite ad inferos,
Ubi jam fuere.

Vita nostra brevis est,
Brevi finietur,
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter,
Nemini parcetur.

Vivat Academia,
Vivant Professores,
Vivat membrum quodlibet,
Vivant membra quaelibet,
Semper sint in flore!

Vivant omnes virgines
Faciles, formosae
Vivant et mulieres :,:
Bonae, laboriosae.

Vivat et respublica,
Et qui illam regit,
Vivat nostra civitas,
Mecaenatum caritas,
Quae nos hic protegit.

Pereat tristitia,
Pereant osores,
Pereat diabolus,
Quivis Antiburschius,
Atque irrisores.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Studentenlieder. – Aus den hinterlassenen Papieren eines unglücklichen Philosophen Florido genannt, gesammlet und verbessert von C. W. K. 1781, S. 52–54 (Titelseite mit einem Blatt) bzw. 56–58 (Titelseite mit Blume und Beiwerk).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gaudeamus igitur spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Gaudeamus igitur apud Vicifontem.