Tremor (symptoma)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Tremor
Subscriptio mulieris tremore laborantis.
Chirographum in morbum Parkinson incidentis aegrotae
a Charcot descriptum. Tremore causa ductus inquiete
apparet.

Tremor symptoma est unius pluriumve partum corporis motuum non voluntariorum et rhythmicorum et oscillantium, contractionum ope alternantium vel musculorum innervatorum. Tremor physiologicus[1] est naturalis musculorum actio rhythmica, tametsi quovis tremori non admodum paucae causae aliae portendi queant.

Digeruntur tremores secundum condicionem eorum excitationis, frequentiam, amplitudinem, distributionem in corporis partibus, velut praesentiam aliorum symptomatum.

Symptoma tremoris tam saepius quam et multiformiter et plurifariam offendi solet, et loco manuum frequentissimus invenitur, quamquam, scilicet, ceteri musculi tamquam actiones rhythmicae oscillantesque generare possunt.

Therapia se ad originem tremoris accommodat[2].

Observatio[recensere | fontem recensere]

In diagnosem indagandum primo anamnesis, tum exploratio neurologica diligens et medica pernecesse est. Investigatio quoque sanguinis et interdum liquoris cerebrospinalis, postremo electrophysiologica naturam vel causas dignoscere iuvant.

Anamnesis[recensere | fontem recensere]

Historia symptomatum, initio enim et cursu eorum, iam multa responda dant. Imprimis de uso medicamentorum quaeritur: Suspicanda sunt, per exemplum, antiarrhythmica, antipsychotica, antidepressiva, lithium, theophyllinum, thyroxinum, acidum valproicum.

Exploratio tremoris neurologica[recensere | fontem recensere]

Praecipue aestimantur tremoris condicio excitationis, frequentia, amplitudo, distributio, at cetera exploratio alia symptomata ostendat.

Modi excitationis[recensere | fontem recensere]

Tremores excitari possunt in quiescendo, in agendo, in attinendo, in intendendo:

Tremor Descriptio
in quiescendo Gradus tremoris maior observatur in musculis quiescendis, ita apud morbum Parkinson et syndromata Parkinson, velut tremorem essentialem. Praeterea antipsychotica, ut haloperidolum, hic tremorem perficere vel augere putatur.
in agendo Tremor contractionibus musculorum augetur ut apud tremorem essentialem, cerebellarem tremorem, velut apud tremorem physiologicum auctum.
in attinendo Tremor in attinendo contra gravitationem notatius ut apud tremorem essentialem et tremorem physiologicum auctum.
in intendendo Tremoris amplitudo cum motibus intentionis (e.g. in digiti indicis aegroti nasum - vel alium scopum - appropinquando, ut in cerebelli morbis) crescit.

Tremor physiologicus[recensere | fontem recensere]

Physiologicus tremor quoque homine sano communis est, praesentia igitur huius tremoris indicium insalubre non est. Tremoris frequentia membris distalibus (manibus, pedibus) 7-11 Hz, partibus ceteris minus est. De consuetudine haec forma exiguae amplitudinis non videtur, sed explorationibus electrophysiologicis, ut electromyographia, facile demonstrari potest.

Quandoque autem stimulus non morbidus accedit, et frequentia et amplitudo crescunt, cum frequentiis usque ad 20 Hz et amplitudinis tam oculis visibilis[3] et tunc tremor physiologicus auctus vocatur. Stimuli sunt, per exemplum, coffea, dolor, frigus, timor, velut quaedam medicamenta, alcohol, mala endocrinologica, metabolica. Cum stimulus omittitur, rursus frequentia tremoris et amplitudo ad valores non aucti revertere solent. Haec reversio prompta autem in malis moribundis plerumque non observatur.

Tremores non physiologici[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marshall J., Walsh E. G. (1956). "Physiological tremor". Journal of neurology, neurosurgery, and psychiatry 19 (4): 260-7 .
  2. Charles P. D., Esper G. J., Davis T. L., Maciunas R. J., Robertson D. (1999). "Classification of tremor and update on treatment". American family physician 59 (6): 1565-72 
  3. Herbert R. (2012). "Shaking when stirred: mechanisms of physiological tremor". The journal of physiology: doi.org/10.1113/jphysiol.2012.232876 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide tremor in Victionario.
  • NINDS: de tremoribus. (Anglice)
stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!