Thyestes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Thyestes (discretiva)

Thyestes et Aerope a Ioanne Francisco Bezzi picti

Thyestes (Θυέστης) in mythologia Graeca fuit filius Pelopis ex Hippodamia, Tantali nepos, qui cum Atreo, fratri cui pessime cupiebat, aliter nocere non posset, uxorem eius Aeropen per adulterium polluit, atque aurei velleris agnum ipsi abstulit. Atreus vero ei filium epulandum apposuit. Ob quae flagitia, sol, ne pollueretur, retro cursum fertur convertisse (Pausanias 2.18).

Successit tamen fratri in regno Mycenarum, ut ex Homero colligitur, qui Vulcanum Iovi fabricasse sceptrum, quod Iuppiter Mercurio, Mercurius Pelopi, Pelops Atreo, Atreus Thyesti, Thyestes Agamemnoni tradiderit, canit (Ilias 2.80.102–108). Atque hoc sceptrum prae diis omnibus a Chaeronensibus cultum esse Pausanias (9.40) docet. Ex filia Pelopea Aegisthum genuit: ipsi vero in regno successit, an Agamemnon Atrei filius ut Homerus eum crebro vocat, an Plisthenes, Atreo genitus, et pater Agamemnonis ut Herodotus habet.

Loci antiqui[recensere | fontem recensere]

si quibus olla Thyestae / fervebit
Ille magis ludit, qui scribit prandia saevi
Tereos, aut cenam, crude Thyesta, tuam

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

P literature.svg Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis s.v. "Thyestes."

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Thyesten spectant.


stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!