Tethys (satelles)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Tethys (satelles)
Res apud Vicidata repertae:
Tethys (satelles): imago

Repertus

Primus repertor: Ioannes Dominicus Cassinusdie 21 Martii 1684, 1684

Res physicae

Magnitudo apparens: 10.2

Tethys est satelles Saturni et decima sexta luna quod attinet ad magnitudinem a maximo in systemate solare. Tethyos facies vetus multis crateribus sparsa est. Quorum maximo, qui Odysseus nominatus est, radius 200 km est. Tethys sicut satellites vicinae imprimis ex glacie durissime congelata constat. In orbita Tethyos in utroque puncto Lagrange, quae 60 gradus ante et post Tethyn in orbita eius sita sunt, minimae satellites versantur quibus nomina Telesto (in L4) et Calypso (in L5) data sunt. Tethys satelles iam anno 1684 a Iacobo Cassino inventa est.

De nomine[recensere | fontem recensere]

In mythologia antiqua, Tethys (Tethyos, f.) est Urani Gaiaeque filia[1], soror et simul uxor Oceani, quocum 600 liberos (inter eos 300 flumina) habet. Secundum Homerum[2] Thetys et Okeanos totius stirpis deorum dearumque fuerunt auctores.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hesiodus, Theogonia 136
  2. Iliados 14,201 f.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tethym spectant.
Wikidata-logo.svg Data astronomica: "7031593" apud Getty Thesaurus.