Ioannes Dominicus Cassinus
Obitus: 14 Septembris 1712; Lutetia
Patria: Francia
Familia
Memoria
Ioannes Dominicus Cassinus Genuensis (natus in Liguria die8 Iunii 1625; Lutetiae die 14 Septembris 1712 obiit) erat astronomus Italianus priscus et machinator.
Astronomia
[recensere | fontem recensere]Cassinus astronomi munere apud Observatorium Panzanum ab anno 1648 usque ad 1669, astronomiae professoris apud Bononiense Archigymnasium fungebatur. Anno autem 1671 factus est director Observatorii Regii Lutetiae.
Cum Hook famam habet inventionis Maculae Magnae Iovis (~1665). Cassinus primus quattuor Saturni lunas, necnon invenit Divisionem Cassini (1675). Circa 1690 primus revolutiones differentiales macularum Iovis observavit.
Anno 1672 Ioannem Richerium collegam suam Caiennam in Guianam Francicam misit, ipse Parisiis manens. Ambo eodem tempore observationes Martis fecerunt, et cognita parallaxi distantiam computaverunt, primi magnitudinem systematis solaris serio metantes.
Cassinus etiam primus longitudinem geographicam metatus est, methodo a Galilaeo proposito usus, defectiones satellitum Iovis habens pro horologio.
Proles Cassini multi facti sunt astronomi, exempli gratia filius suus Iacobus Cassini.
Cassini specillum [1] spatiale dicatum est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Translatio ital. "sonda". Campanini-Carboni : Vocabolario latino-italiano italiano-latino (1961)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
- Opera Cassini:
- Controversia prima astronomica ad maximum heliometrum D. Petronii examini,
- Disegno della meridiana di S.Petronio
- Ephemerides Bononienses Mediceorum syderum ex hypothesibus et tabulis Io. Dominici Cassini... ad observationum opportunitates praemonstrandas deductae...
- Ephemeris prima motus cometae novissimi mense aprili 1665
- In hoc aestivo solstitio coelesti scientiae a fundamentis instaurandae in Templo D. Petronii primus lapis ponitur
- La meridiana del tempio di S. Petronio tirata, e preparata per le osseruazioni astronomiche l'anno 1665. Riuista, e restaurata l'anno 1695. Di Gio. Domenico Cassini ..
- Novum lumen astronomicum ex novo heliometro
- Observationes aequinoctiales in Templo D.Petronii habendae
- Serenissimae Maiestati Christinae magnae Sueciae reginae. Magnum Vraniae Theatrum Bononiae in augustissimo D. Petronij templo nouissime fundatum ... Io. Dominicus Cassinus in almo Bononiensi Archigymnasio astronomus primarius exhibet, consecratque
- Spina celeste meteora osseruata in Bologna il mese di marzo 1668 da Gio. Domenico Cassini