Iacta alea est

E Vicipaedia
(Redirectum de Alea iacta est)
Salire ad: navigationem, quaerere

Iacta alea est sunt verba a Gaio Iulio Caesare die 29 Decembris 49 a.C.n. dicta, cum Rubiconem transisset, ut qui diceret rem irrevocabilem esse. Videtur autem imperator Menandri sententiam quandam clariorem repetivisse, Ἀνερρίφθω κύβος e comoedia Arrhephorus seu Tibicina.[1] Sic verba Caesaris in fontibus Graecis repetuntur, scilicet Plutarcho et Appiano.[2]

Suetonius sic historiam transitus Rubiconis narrat:[3]

Cunctanti ostentum tale factum est. Quidam eximia magnitudine et forma in proximo sedens repente apparuit harundine canens; ad quem audiendum cum praeter pastores plurimi etiam ex stationibus milites concurrissent interque eos et aeneatores, rapta ab uno tuba prosilivit ad flumen et ingenti spiritu classicum exorsus pertendit ad alteram ripam. Tunc Caesar: "Eatur," inquit, "quo deorum ostenta et inimicorum iniquitas vocat. Iacta alea est," inquit.

De verbis[recensere | fontem recensere]

In manuscriptis operis Suetonii reperitur locutio "iacta alea est." In scriptis posterioribus alii reperiuntur verborum ordines: "alea iacta est," "iacta est alea," etc. Plutarchus in pluribus scriptis locutionem Graecam refert, e.g. in Vita Pompei:

εἶτα, ὥσπερ οἱ πρὸς βάθος ἀφιέντες ἀχανὲς ἀπὸ κρημνοῦ τινος ἑαυτούς, μύσας τῷ λογισμῷ καὶ παρακαλυψάμενος πρὸς τὸ δεινόν, καὶ τοσοῦτον μόνον Ἑλληνιστὶ πρὸς τοὺς παρόντας ἐκβοήσας, “Ἀνερρίφθω κύβος,” διεβίβαζε τὸν στρατόν.

Quia forma Graeca imperativo utitur, Erasmus primum locutionem in "Iacta alea esto" emendavit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Menander fr. 59 Koerte (apud Athenaei Deipnosophistas 559d)
  2. Plutarchus, "Vita Iulii Caesaris" 32 et alibi; ὁ κύβος ἀνερρίφθω, Appianus, Bellum Civile 2.36.140
  3. Suetonius, De vita Caesarum "Divus Iulius" 32.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]