Jump to content

Termitaradus

E Vicipaedia

Subphylum : Hexapoda 
Classis : Insecta 
Ordo : Hemiptera 
Subordo : Heteroptera 
Infraordo : Pentatomomorpha 
Superfamilia : Aradoidea 
Familia : Termitaphididae 
Genus : Termitaradus 
   
Subdivisiones: Species
{{{subdivision}}}

Termitaradus est parvum tropicopolitanum genus heteropterorum familiae Termitaphididarum.[1] Termitaradi exstantes plerumque sunt parvi, a 2 mm ad 4 mm fere longi, complanati, laminis e quoque corporis segmento extendentibus, rotundi squamosique visu. Similiter species exstinctae praeter Termitaradum proteram, qui ad 7 mm longus est.[1] Omnes Termitaphididae sunt inquilini, qui in nidis hostium habitant, qui species isopterorum sunt, speciebus Termitaradorum solum e familia Rhinotermitidarum notis.[1] Familia, quamquam res distincta inter Aradoidea diu habita, fortasse est magnopere evoluta Aradidarum copia generum, ut David Grimaldi et Michael Engel entomologi anno 2008 coniectaverunt.[1] Termitaphis, aliud genus inter Termitaphididas positum, Termitaphidem circumvallatam, speciem monotypicam, comprehendit, quae nidos Termitidarum in Columbia occupat.[1]

Sunt in genere octo species exstantes, quarum omnes per orbem terrarum inveniuntur, in tropicis Americae Mediae Australisque, Africae, Asiae, et Australiae regionibus, ac tres species exstinctae, quae in sucino Dominiciano Miocaeno et una in sucino Chiapasensi ab Oligocaeno exeunte ad Miocaenum ineunte reperiuntur.[1][2]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 Engel 2009.
  2. Poinar et Heiss 2011.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Engel, M. S. 2009. A new termite bug in Miocene amber from the Dominican Republic (Hemiptera, Termitaphididae). ZooKeys 25: 61–68. doi:10.3897/zookeys.25.267.
  • Poinar, G., et E. Heiss. 2011. New Termitaphididae and Aradidae (Hemiptera) in Mexican and Dominican amber. Palaeodiversity 4: 51–62. PDF.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Termitaradum spectant.