Pentatomomorpha

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Coreidae squash bug.jpg
Una e Coreidis

Classis : Insecta 
Ordo : Hemiptera 
Subordo : Heteroptera 
Infraordo : Pentatomomorpha 
   

Pentatomomorpha sunt infraordo insectorum ordinis Hemipterorum. Inter animalia quae hic colliguntur sunt Pentatomidae, Aradidae, Lygaeidae, et Rhyparochromidae, quarum omnes arte cum Cimicomorphis coniunctae sunt.[1]

Systematica[recensere | fontem recensere]

Quinque superfamiliae usitate in Pentatomomorpha digeruntur. Aradoidea sunt basalissimus grex exstans, cum aliae, saepe ut cladus Trichophora coniunctae, recentiores sunt:[2]

Inter hos infraordines, Pentatomoidea stirpem repraesentare videntur plerumque monophyleticam ut traditionaliter datum, cum aliae sunt stirpes arte conectae, quibus redelimitatio necessaria est.[2] Idiostolidae aliquando inter Lygaeoidea ponuntur, aliquando in Idiostoloideis, distincta superfamilia monotypica.

Piesmatidae, usitate inter Lygaeoidea etiam positae, melius res incertae sedis habentur, quia perfecta explicatio caret, atque veterrimum illius familia membrum nonnullorum Aradoideorum praehistoricorum insigniter simile est.[3]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pentatomomorpha spectant.