Termitaphididae

E Vicipaedia

Subphylum : Hexapoda 
Classis : Insecta 
Ordo : Hemiptera 
Subordo : Heteroptera 
Infraordo : Pentatomomorpha 
Superfamilia : Aradoidea 
Familia : Termataphididae 
Myers, 1924
   

Termitaphididae[1] sunt parva tropicopolitana familia heteropterorum superfamiliae Aradoideorum. Quae plerumque sunt parvae, a 2 mm ad 4 mm longae, complanatae, laminis e quoque corporis segmento extendentibus, rotundae squamosaeque visu. Familia hodie duo genera tredecimque fere species notas comprehendit.[2] Termitaphididae sunt inquilini, qui in nidis hostium Termitidarum et Rhinotermitidarum, specierum isopterorum, habitant. Familia, quamquam res distincta inter Aradoidea diu habita, fortasse est magnopere evoluta Aradidarum copia generum, ut David Grimaldi et Michael Engel entomologi anno 2008 coniectaverunt.[2]

Species[recensere | fontem recensere]

Sunt in familia tredecim fere species, quarum una, Termitaphis circumvallata ad Termitaphidem, genus monotypicum, pertinet, et quattuor ex aliis inter Termitarados exstinctae sunt, solum in sucino repertae.[2][1] Species exstantes late per orbem terrarum inveniuntur in tropicis Americae Mediae Australisque, Africae, Asiae, et Australiae regionibus.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Poinar et Heiss 2011.
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 Engel 2009.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Engel, Michael S. 2009. A new termite bug in Miocene amber from the Dominican Republic (Hemiptera, Termitaphididae). ZooKeys 25: 61–68. doi:10.3897/zookeys.25.267.
  • Poinar, G., et E. Heiss. 2011. New Termitaphididae and Aradidae (Hemiptera) in Mexican and Dominican amber. Palaeodiversity 4: 51–62. [1][nexus deficit]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Termitaphididae spectant.