Terminus Cretaceus Palaeogenicus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Rupes iuxta Drumheller Albertae. Subter strata cinerea Cretacea, supra strata nigra Palaeogenica videntur

Terminus Cretaceus Palaeogenicus,[1][2] quo limes inter aeva Cretaceum et Palaeogenicum definitur, per computationem radiometricam ad 66.043 ± 0.011 milies milium annorum a.p. aestimatur. E vestigiis palaeontologicis constat exstinctiones eis temporibus specierum permultarum accidisse. Causa horum eventuum fuisse censetur impactum asteroidis qui astroblema Chicxulub in partibus borealibus Yucataniae et sub aquis adiacentibus Caribicis excavaverit.

Saxum e Vyomina. Media imagine videtur stratum canum argillosum (iridio divitissimum) qua recognoscitur terminus Cretaceus Palaeogenicus

Commissio Internationalis Stratigraphica terminum Cretaceum Palaeogenicum definit ab anomalia iridii qua vestigia illisionis meteoritae iuxta Chicxulub in stratis geologicis per omnem terrarum orbem inscribuntur. Hic terminus inceptum indicat aerae Kaenozoicae, systemati Palaeogenico, seriei Palaeocaenae, stadio Danio, perfectionemque aerae Mesozoicae, systemati Cretaceo, seriei Cretaceo superiori, stadio Maastrichtio.[3]

Hoc aevo fretus seu mare Transsaharanum iam exstitisse censetur, quod usque in calorem maximum[en] Palaeocaenum Eocaenum manserit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Theodisce Kreide-Paläogen-Grenze; Anglice Cretaceous–Paleogene boundary, KPg boundary
  3. "International Chronostratigraphic Chart"

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]