Roman numeral 10000 CC DD.svg

Exstinctio Cretacea-Palaeogenica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Saxum e Vyomina. Media imagine videtur stratum canum argillosum (iridio divitissimum) qua recognoscitur terminus Cretaceus Palaeogenicus

Exstinctio Cretacea-Palaeogenica,[1] Anglice Cretaceous–Paleogene extinction event (K-Pg), fuit magna exstinctio circiter trium quartarum in orbe terrarum specierum plantarum et animalium, in quo numero fuerunt omnes dinosauri, proavis avium hodiernorum exceptis. Abhinc annorum 66.043 ± 0.011 milies milium per admodum breve tempus accidit, terminum Cretacei Mesozoicique designans, et Palaeogenici Kaenozoicique aperiens.

Rupes iuxta Drumheller Albertae. Subter strata cinerea Cretacea, supra strata nigra Palaeogenica videntur

Causa exstinctionum fuisse censetur impactum asteroidis qui astroblema Chicxulub in partibus borealibus Yucataniae et sub aquis adiacentibus Caribicis cadens, motus terrae, inundationes, refrigerationem climaticam provocaverit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Tabula exstinctionum marinorum maiorum. Exstinctione Cretacea Palaeogenica (K-Pg), ad dextram partem visa, specierum fere 30 % breve temporis spatium exstinctae sunt

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Exstinctionem Cretaceam-Paleogenicam spectant.