Roman numeral 10000 CC DD.svg

Caenozoicum

E Vicipaedia
(Redirectum de Kaenozoicum)
Jump to navigation Jump to search
Animalia Linepithema sp. (Hymenoptera) et Heydenius myrmecophila (Nematoda parasita ex hymenoptero morituro expulsa) in sucino Dominiciano epocha Miocaena anteriori seu Oligocaena recentiori inclusa (Museum Historiae Naturalis Stutgardiense)

Caenozoicum[1] seu Kaenozoicum[2] est aerathema stratigraphicum et aera geologica aeonis Phanerozoici suprema. Abhinc 65.5 centies milium annorum incepit.

Commissio Internationalis Stratigraphica terminum Cretaceum Palaeogenicum definit ab anomalia iridii qua vestigia illisionis meteoritae iuxta Chicxulub in stratis geologicis per omnem terrarum orbem inscribuntur. Hic terminus inceptum indicat aerae, periodo, seriei et stadii, videlicet aevorum Kaenozoici, Palaeogenici, Palaeocaeni, Danii.

Nomen "Caenozoicum", per exemplum Palaeozoici iam nominati, Anglice sub forma Kainozoic anno 1840 ab Ioanne Phillips propositum est.[3] E verbis Graecis μεσός "medius", καινός "novus", ζῷον "animal" componuntur.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Orthographiam "Caenozoicum" habes in contextu Theodisco ad caput libelli Fritz Frech, Das Caenozoicum. 2. Band. Quartär. Erste Abtheilung. Flora und Fauna des Quartärs (Lethea Geognostica, pars 3: Handbuch der Erdgeschichte mit Abbildungen der für die Formationen Bezeichnendsten Versteinerungen. 1904)
  2. "Kaenozoicum": Robertus Koeppel, Praelectiones geologiae et praehistoriae pars 1 iii (Romae, 1933) p. 5 (Paginae selectae apud Google Books)
  3. "As many systems or combinations of organic forms as are clearly traceable in the stratified crust of the globe, so many corresponding terms (as Palæozoic, Mesozoic, Kainozoic, &c.) may be made": John Phillips, "Palæozoic series" in Penny Cyclopaedia of the Society for the Diffusion of Useful Knowledge vol. 17 (1840) pp. 153–154
  4. De historia nominis definitionisque vide: Mary Grace Wilmarth, The Geologic Time Classification of the United States Geological Survey Compared With Other Classifications, accompanied by the original definitions of era, period and epoch terms (United States Geological Survey Bulletin no. 769. Vasingtoniae: U.S. Government Printing Office, 1925) (p. 8 apud Google Books)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Caenozoicum spectant.
Aerathemata = Aerae geologicae