Syzygium
Rosidae
Ordo : Myrtales
Familia : Myrtaceae
Subfamilia : Myrtoideae
Tribus : Syzygieae[1]
Genus : Syzygium
Gaertn.
Syzygium est genus plantarum florentium familiae Myrtacearum. Genus circa 1100 species comprehendit, et habet habitationem quae ab Africa et Madagascaria per Asiam Meridionalem ad orientem per Oceanum Pacificum extendit. Eius maxima diversitas a Malaysia ad Australiam septentrio-orientalem accidit, ubi multae species sunt tenuiter notae et in recta taxinomia non iam descriptae sunt. Aliquae Syzygii species esculentae per omnes zonas tropicas coluntur.
Botanistae Syzygium et Eugenia (ca. 1000 species) saepissime confundunt, sed Eugenia est diversissima in zonis neotripicis. Syzygium et Eugenia sunt inter ignotissima plantarum vascularium genera.
Plurimae Syzygii species sunt arbores et frutices sempervirentes. Nonnullae species coluntur plantae ornamentales ob eorum folia nitida, et nonnullae fructus esculentos producunt quos homines incoctos edunt et in fructu condito adhibent. Gravissima commercii species est Syzygium aromaticum, cuius gemmae siccae sunt condimentum magni momenti.
Species selectae
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Syzygium spectant. |
Vide "Syzygium" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Plant Name Index • Fossilworks • Plantes d'Afrique • Flora of China • Flora of North America • USDA Plants Database |